1statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eiusstylus2ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientiastylus3simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illosstylus4non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a mortestylus5iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impiusstylus6iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniquistylus7mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribitstylus8iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eostylus9simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientiastylus10in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatiostylus11benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subverteturstylus12qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebitstylus13qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissumstylus14ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consiliastylus15adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus eritstylus16mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitiasstylus17benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicitstylus18impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelisstylus19clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortemstylus20abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulantstylus21manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabiturstylus22circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatuastylus23desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furorstylus24alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate suntstylus25anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabiturstylus26qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentiumstylus27bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eisstylus28qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabuntstylus29qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapientistylus30fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens eststylus31si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccatorstylus