1parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suaestylus2non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a mortestylus3non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum subvertetstylus4egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias paratstylus5qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionisstylus6benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatemstylus7memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescetstylus8sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiisstylus9qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus eritstylus10qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabiturstylus11vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatemstylus12odium suscitat rixas et universa delicta operit caritasstylus13in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget cordestylus14sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum eststylus15substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorumstylus16opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatumstylus17via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit erratstylus18abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens eststylus19in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus eststylus20argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilostylus21labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morienturstylus22benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictiostylus23quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentiastylus24quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabiturstylus25quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternumstylus26sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eumstylus27timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabunturstylus28expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribitstylus29fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malumstylus30iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terramstylus31os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribitstylus32labia iusti considerant placita et os impiorum perversastylus