1qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens eststylus2qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agitstylus3non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebiturstylus4mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas geritstylus5cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentiastylus6verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eosstylus7verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebitstylus8doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptuistylus9melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens panestylus10novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudeliastylus11qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus eststylus12desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficietstylus13propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustiastylus14de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur eistylus15via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consiliastylus16fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus eststylus17qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentusstylus18est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas eststylus19labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendaciistylus20dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudiumstylus21non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malostylus22abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent eistylus23homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiamstylus24manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis servietstylus25maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabiturstylus26qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eosstylus27non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretiumstylus28in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortemstylus