1factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobia et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri quod aedificassem ego murum et non esset in ipso residua interruptio usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portisstylusNehemias 2:19, Nehemias 2:10, Nehemias 2:19, Nehemias 2:10, Nehemias 4:12miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes veni et percutiamus foedus pariter in viculis in campo Ono ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malumstylusI Paralipomenon 8:12, Psalmi 37:12, I Paralipomenon 8:12, Psalmi 37:12, Nehemias 11:353misi ergo ad eos nuntios dicens opus grande ego facio et non possum descendere ne forte neglegatur cum venero et descendero ad vosstylusMatthaeus 10:16, Ioannes 9:4, Matthaeus 10:16, Ioannes 9:4, I Ad Timotheum 4:154miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices et respondi eis iuxta sermonem prioremstylusAd Galatas 2:5, Proverbia 7:21, Proverbia 14:15, I Ad Corinthios 15:58, Lucas 18:55et misit ad me Sanaballat iuxta verbum prius quinta vice puerum suum et epistulam habebat in manu scriptam hoc modostylusII Regum 18:26, II Regum 18:28, II Ad Corinthios 2:11, II Ad Corinthios 11:13, II Ad Corinthios 11:156in gentibus auditum est et Gosem dixit quod tu et Iudaei cogitetis rebellare et propterea aedifices murum et levare te velis super eos regem propter quam causamstylusNehemias 2:19, Nehemias 2:19, I Petri 3:16, Esras 4:12, Ad Romanos 3:87et prophetas posueris qui praedicent de te in Hierusalem dicentes rex in Iudaea est auditurus est rex verba haec idcirco nunc veni ut ineamus consilium pariterstylusProverbia 26:24, Proverbia 26:26, Proverbia 26:24, Proverbia 26:26, II Samuel 15:108et misi ad eos dicens non est factum secundum verba haec quae tu loqueris de corde enim tuo tu conponis haecstylusPsalmi 52:2, Psalmi 52:2, Iob 13:4, Iob 13:4, Isaias 59:49omnes autem hii terrebant nos cogitantes quod cessarent manus nostrae ab opere et quiesceremus quam ob causam magis confortavi manus measstylusPsalmi 138:3, Psalmi 138:3, Ad Ephesios 3:16, Isaias 41:10, Nehemias 4:1010et ingressus sum domum Samaiae filii Dalaiae filii Metabehel secreto qui ait tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi et claudamus portas aedis quia venturi sunt ut interficiant te et nocte venturi sunt ad occidendum testylusIeremias 36:5, Ieremias 36:5, Matthaeus 7:15, Psalmi 37:12, Matthaeus 7:1511et dixi num quisquam similis mei fugit et quis ut ego ingredietur templum et vivet non ingrediarstylusActus Apostolorum 21:13, Proverbia 28:1, Actus Apostolorum 21:13, Proverbia 28:1, Actus Apostolorum 20:2412et intellexi quod Deus non misisset eum sed quasi vaticinans locutus esset ad me et Tobia et Sanaballat conduxissent eumstylusEzechiel 13:22, Ezechiel 13:22, I Ad Corinthios 12:10, Ezechiel 13:19, Actus Apostolorum 20:3313acceperat enim pretium ut territus facerem et peccarem et haberent malum quod exprobrarent mihistylusIeremias 20:10, Ieremias 20:10, Ieremias 18:18, Proverbia 29:5, Iacobi 4:1714memento Domine mei pro Tobia et Sanaballat iuxta opera eorum talia sed et Noadiae prophetae et ceterorum prophetarum qui terrebant mestylusNehemias 13:29, Nehemias 13:29, II Ad Timotheum 4:14, II Ad Timotheum 4:15, II Ad Timotheum 4:1415conpletus est autem murus vicesimo quinto die mensis elul quinquaginta duobus diebusstylusPsalmi 1:3, Nehemias 4:1, Nehemias 4:2, Esras 6:15, Daniel 9:2516factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri ut timerent universae gentes quae erant in circuitu nostro et conciderent intra semet ipsos et scirent quod a Deo factum esset opus hocstylusIosue 5:1, Iosue 5:1, Psalmi 126:2, Psalmi 126:2, Nehemias 4:717sed et in diebus illis multae optimatium Iudaeorum epistulae mittebantur ad Tobiam et a Tobia veniebant ad eosstylusNehemias 13:28, Nehemias 5:7, Michaes 7:1, Michaes 7:6, Matthaeus 24:1018multi enim erant in Iudaea habentes iuramentum eius quia gener erat Secheniae filii Orei et Iohanan filius eius acceperat filiam Mosollam filii BarachiaestylusEsras 2:5, Esras 2:5, Nehemias 7:10, Nehemias 7:10, Nehemias 3:3019sed et laudabant eum coram me et verba mea nuntiabant ei et Tobias mittebat epistulas ut terreret mestylusActus Apostolorum 4:18, Actus Apostolorum 4:21, Proverbia 28:4, Ioannes 15:19, Isaias 37:10