1in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesustylus2et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eostylus3Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris suistylus4dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eamstylus5et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebantstylus6die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodistylus7unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eostylus8at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistaestylus9et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit daristylus10misitque et decollavit Iohannem in carcerestylus11et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suaestylus12et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesustylus13quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibusstylus14et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorumstylus15vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escasstylus16Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducarestylus17responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos piscesstylus18qui ait eis adferte illos mihi hucstylus19et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbisstylus20et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenosstylus21manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulisstylus22et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbasstylus23et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibistylus24navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat enim contrarius ventusstylus25quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra marestylus26et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaveruntstylus27statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timerestylus28respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me venire ad te super aquasstylus29at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesumstylus30videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me facstylus31et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare dubitastistylus32et cum ascendissent in naviculam cessavit ventusstylus33qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei esstylus34et cum transfretassent venerunt in terram Gennesarstylus35et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentesstylus36et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti suntstylus