1tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentesstylus2quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducantstylus3ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestramstylus4nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriaturstylus5vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderitstylus6et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestramstylus7hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicensstylus8populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a mestylus9sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominumstylus10et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegitestylus11non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominemstylus12tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati suntstylus13at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabiturstylus14sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam caduntstylus15respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istamstylus16at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estisstylus17non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittiturstylus18quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominemstylus19de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiaestylus20haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominemstylus21et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonisstylus22et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexaturstylus23qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nosstylus24ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhelstylus25at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva mestylus26qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibusstylus27at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorumstylus28tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa horastylus29et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibistylus30et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eosstylus31ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhelstylus32Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in viastylus33et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantamstylus34et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculosstylus35et praecepit turbae ut discumberet super terramstylus36et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populostylus37et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenasstylus38erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieresstylus39et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedanstylus