1et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilatostylus2et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicisstylus3et accusabant eum summi sacerdotes in multisstylus4Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusantstylus5Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatusstylus6per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissentstylus7erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidiumstylus8et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper faciebat illisstylus9Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Iudaeorumstylus10sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotesstylus11pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eisstylus12Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Iudaeorumstylus13at illi iterum clamaverunt crucifige eumstylus14Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eumstylus15Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigereturstylus16milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortemstylus17et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronamstylus18et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorumstylus19et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eumstylus20et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eumstylus21et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eiusstylus22et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariae locusstylus23et dabant ei bibere murratum vinum et non accepitstylus24et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleretstylus25erat autem hora tertia et crucifixerunt eumstylus26et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorumstylus27et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris eiusstylus28et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus eststylus29et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificatstylus30salvum fac temet ipsum descendens de crucestylus31similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facerestylus32Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur eistylus33et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonamstylus34et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti mestylus35et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocatstylus36currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eumstylus37Iesus autem emissa voce magna exspiravitstylus38et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsumstylus39videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei eratstylus40erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salomestylus41et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolymastylus42et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatumstylus43venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesustylus44Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus essetstylus45et cum cognovisset a centurione donavit corpus Iosephstylus46Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumentistylus47Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi ponereturstylus