1et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eumstylus2et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam solestylus3et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumentistylus4et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valdestylus5et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipueruntstylus6qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eumstylus7sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobisstylus8at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enimstylus9surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemoniastylus10illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibusstylus11et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non credideruntstylus12post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villamstylus13et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis credideruntstylus14novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderantstylus15et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturaestylus16qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabiturstylus17signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novisstylus18serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebuntstylus19et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris Deistylus20illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signisstylus