1erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderentstylus2dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populistylus3et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eiusstylus4erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta eststylus5poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eamstylus6Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in mestylus7semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetisstylus8quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in sepulturamstylus9amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eiusstylus10et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illisstylus11qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderetstylus12et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces paschastylus13et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eumstylus14et quocumque introierit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducemstylus15et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic parate nobisstylus16et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt paschastylus17vespere autem facto venit cum duodecimstylus18et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecumstylus19at illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim numquid egostylus20qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in catinostylus21et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo illestylus22et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meumstylus23et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnesstylus24et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditurstylus25amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Deistylus26et hymno dicto exierunt in montem Olivarumstylus27et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur ovesstylus28sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeamstylus29Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed non egostylus30et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturusstylus31at ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul conmori tibi non te negabo similiter autem et omnes dicebantstylus32et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait discipulis suis sedete hic donec oremstylus33et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et taederestylus34et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilatestylus35et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo horastylus36et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tustylus37et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non potuisti una hora vigilarestylus38vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirmastylus39et iterum abiens oravit eundem sermonem dicensstylus40et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent eistylus41et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorumstylus42surgite eamus ecce qui me tradit prope eststylus43et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribusstylus44dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducitestylus45et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eumstylus46at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eumstylus47unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculamstylus48et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere mestylus49cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturaestylus50tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugeruntstylus51adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eumstylus52at ille reiecta sindone nudus profugit ab eisstylus53et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et senioresstylus54Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignemstylus55summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebantstylus56multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erantstylus57et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentesstylus58quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabostylus59et non erat conveniens testimonium illorumstylus60et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab hisstylus61ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedictistylus62Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caelistylus63summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid adhuc desideramus testesstylus64audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortisstylus65et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebantstylus66et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotisstylus67et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Iesu Nazareno erasstylus68at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et exiit foras ante atrium et gallus cantavitstylus69rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis eststylus70at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus esstylus71ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicitisstylus72et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flerestylus