1et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis magister aspice quales lapides et quales structuraestylus2et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruaturstylus3et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreasstylus4dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummaristylus5et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos seducatstylus6multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducentstylus7cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finisstylus8exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haecstylus9videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illisstylus10et in omnes gentes primum oportet praedicari evangeliumstylus11et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctusstylus12tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eosstylus13et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus eritstylus14cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montesstylus15et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo suastylus16et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suumstylus17vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebusstylus18orate vero ut hieme non fiantstylus19erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fientstylus20et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit diesstylus21et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritisstylus22exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electosstylus23vos ergo videte ecce praedixi vobis omniastylus24sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suumstylus25et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebunturstylus26et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloriastylus27et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caelistylus28a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestasstylus29sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in proximo sit in ostiisstylus30amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec omnia ista fiantstylus31caelum et terra transibunt verba autem mea non transibuntstylus32de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Paterstylus33videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sitstylus34sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigiletstylus35vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an manestylus36ne cum venerit repente inveniat vos dormientesstylus37quod autem vobis dico omnibus dico vigilatestylus