1et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribusstylus2et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatemstylus3respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihistylus4baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibusstylus5at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illistylus6si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam essestylus7et responderunt se nescire unde essetstylus8et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciostylus9coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibusstylus10et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanemstylus11et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanemstylus12et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes eieceruntstylus13dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebunturstylus14quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditasstylus15et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineaestylus16veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absitstylus17ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput angulistylus18omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illumstylus19et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istamstylus20et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidisstylus21et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei docesstylus22licet nobis dare tributum Caesari an nonstylus23considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatisstylus24ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesarisstylus25et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt Deostylus26et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacueruntstylus27accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eumstylus28dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suostylus29septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiisstylus30et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filiostylus31et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui suntstylus32novissima omnium mortua est et mulierstylus33in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxoremstylus34et ait illis Iesus filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptiasstylus35illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxoresstylus36neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionisstylus37quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacobstylus38Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt eistylus39respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixististylus40et amplius non audebant eum quicquam interrogarestylus41dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David essestylus42et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meisstylus43donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorumstylus44David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius eststylus45audiente autem omni populo dixit discipulis suisstylus46adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviisstylus47qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maioremstylus