1et ingressus perambulabat Hierichostylus2et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse divesstylus3et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus eratstylus4et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturusstylus5et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manerestylus6et festinans descendit et excepit illum gaudensstylus7et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertissetstylus8stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplumstylus9ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahaestylus10venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perieratstylus11haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestareturstylus12dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et revertistylus13vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum veniostylus14cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nosstylus15et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus essetstylus16venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivitstylus17et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitatesstylus18et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnasstylus19et huic ait et tu esto supra quinque civitatesstylus20et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudariostylus21timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminastistylus22dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavistylus23et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illudstylus24et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habetstylus25et dixerunt ei domine habet decem mnasstylus26dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eostylus27verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante mestylus28et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolymastylus29et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suosstylus30dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducitestylus31et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desideratstylus32abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullumstylus33solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullumstylus34at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habetstylus35et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesumstylus36eunte autem illo substernebant vestimenta sua in viastylus37et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibusstylus38dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsisstylus39et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuosstylus40quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabuntstylus41et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicensstylus42quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuisstylus43quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undiquestylus44ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuaestylus45et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementesstylus46dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronumstylus47et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perderestylus48et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illumstylus