Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

Lucas Caput 21

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
LUCAS

Lucas 21

1respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites
2vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo
3et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit
4nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit
5et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit
6haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
7interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient
8qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos
9cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis
10tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum
11terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt
12sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum
13continget autem vobis in testimonium
14ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis
15ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri
16trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis
17et eritis odio omnibus propter nomen meum
18et capillus de capite vestro non peribit
19in patientia vestra possidebitis animas vestras
20cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius
21tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam
22quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt
23vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic
24et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum
25et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum
26arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur
27et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate
28his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra
29et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores
30cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas
31ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei
32amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant
33caelum et terra transibunt verba autem mea non transient
34adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa
35tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae
36vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis
37erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti
38et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

LucasIoannesActus Apostolorum+

Other Books

LucasCh 21
IoannesActus ApostolorumAd RomanosI Ad CorinthiosII Ad Corinthios
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward