1dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficerestylus2dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebaturstylus3vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meostylus4et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereorstylus5tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet mestylus6ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicitstylus7Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illisstylus8dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terrastylus9dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istamstylus10duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanusstylus11Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanusstylus12ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideostylus13et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatoristylus14dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabiturstylus15adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illosstylus16Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Deistylus17amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illudstylus18et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebostylus19dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deusstylus20mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matremstylus21qui ait haec omnia custodivi a iuventute meastylus22quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere mestylus23his ille auditis contristatus est quia dives erat valdestylus24videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabuntstylus25facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Deistylus26et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieristylus27ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deumstylus28ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus testylus29qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Deistylus30et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternamstylus31adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominisstylus32tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspueturstylus33et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurgetstylus34et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebanturstylus35factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicansstylus36et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc essetstylus37dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiretstylus38et clamavit dicens Iesu Fili David miserere meistylus39et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere meistylus40stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illumstylus41dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videamstylus42et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecitstylus43et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deostylus