1arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis praeceptum non eratstylusNumeri 26:61, Numeri 26:61, Leviticus 16:12, Leviticus 16:12, Deuteronomium 12:322egressusque ignis a Domino devoravit eos et mortui sunt coram DominostylusNumeri 26:61, Numeri 26:61, Numeri 16:35, Leviticus 9:24, Numeri 16:353dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus sanctificabor in his qui adpropinquant mihi et in conspectu omnis populi glorificabor quod audiens tacuit AaronstylusExodus 19:22, Exodus 19:22, Leviticus 21:6, Isaias 49:3, Leviticus 21:64vocatis autem Moses Misahel et Elsaphan filios Ozihel patrui Aaron ait ad eos ite et colligite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castrastylusExodus 6:22, Exodus 6:22, Exodus 6:18, Exodus 6:18, Actus Apostolorum 5:65confestimque pergentes tulerunt eos sicut iacebant vestitos lineis tunicis et eiecerunt foras ut sibi fuerat imperatumstylusLeviticus 8:13, Leviticus 8:136locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite scindere ne forte moriamini et super omnem coetum oriatur indignatio fratres vestri et omnis domus Israhel plangant incendium quod Dominus suscitavitstylusNumeri 16:22, Iosue 7:1, Numeri 1:53, Iosue 22:18, Numeri 16:227vos autem non egredimini fores tabernaculi alioquin peribitis oleum quippe sanctae unctionis est super vos qui fecerunt omnia iuxta praeceptum MosistylusLeviticus 21:12, Leviticus 21:12, Leviticus 8:30, II Ad Corinthios 1:21, Exodus 28:418dixit quoque Dominus ad Aaronstylus9vinum et omne quod inebriare potest non bibetis tu et filii tui quando intratis tabernaculum testimonii ne moriamini quia praeceptum est sempiternum in generationes vestrasstylusLucas 1:15, Lucas 1:15, I Ad Timotheum 3:3, I Ad Timotheum 3:3, Ad Titum 1:710et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum inter pollutum et mundumstylusEzechiel 22:26, Ezechiel 22:26, I Petri 1:14, I Petri 1:16, I Petri 1:1411doceatisque filios Israhel omnia legitima mea quae locutus est Dominus ad eos per manum MosistylusMatthaeus 28:20, Malachias 2:7, Matthaeus 28:20, Malachias 2:7, Nehemias 8:812locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius qui residui erant tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini et comedite illud absque fermento iuxta altare quia sanctum sanctorum eststylusLeviticus 21:22, Leviticus 21:22, Numeri 18:9, Numeri 18:10, Numeri 18:913comedetis autem in loco sancto quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini sicut praeceptum est mihistylusLeviticus 2:3, Leviticus 6:16, Leviticus 2:3, Leviticus 6:16, Numeri 18:1014pectusculum quoque quod oblatum est et armum qui separatus est edetis in loco mundissimo tu et filii tui ac filiae tuae tecum tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum IsrahelstylusNumeri 18:11, Numeri 18:11, Leviticus 7:29, Leviticus 7:34, Ioannes 4:3415eo quod armum et pectus et adipes qui cremantur in altari elevaverint coram Domino et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua sicut praecepit DominusstylusLeviticus 7:34, Leviticus 7:34, Genesis 17:8, Genesis 17:13, Genesis 17:1716inter haec hircum qui oblatus fuerat pro peccato cum quaereret Moses exustum repperit iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron qui remanserant aitstylusLeviticus 9:3, Leviticus 9:3, Leviticus 9:15, Leviticus 9:15, Matthaeus 5:2217cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto quae sancta sanctorum est et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis et rogetis pro ea in conspectu DoministylusExodus 28:38, Numeri 18:1, Exodus 28:38, Numeri 18:1, Leviticus 6:2418praesertim cum de sanguine illius non sit inlatum intra sancta et comedere eam debueritis in sanctuario sicut praeceptum est mihistylusLeviticus 6:30, Leviticus 6:30, Leviticus 6:26, Leviticus 6:2619respondit Aaron oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum coram Domino mihi autem accidit quod vides quomodo potui comedere eam aut placere Domino in caerimoniis mente lugubristylusLeviticus 9:12, Leviticus 9:12, Leviticus 9:8, Leviticus 9:8, Malachias 2:1320quod cum audisset Moses recepit satisfactionemstylusMatthaeus 12:20, Zacharias 7:8, Zacharias 7:9, II Paralipomenon 30:18, II Paralipomenon 30:20