1anno tricesimo ruinae civitatis eram in Babylone, ego Salathihel qui et Ezras, et conturbatus sum super cubili meo recumbens, et cogitationes meae ascendebant super cor meum,stylus2quoniam vidi desertionem Sion et abundantiam eorum qui habitabant in Babylone.stylus3et ventilatus est spiritus meus valde, et coepi loqui ad Altissimum verba timorata,stylus4et dixi: o Domine Dominator, tu dixisti ab initio, quando plantasti terram, et hoc solus, et imperasti pulveri,stylus5et dedit Adam corpus mortuum. sed et ipsum figmentum manuum tuarum erat, et insuflasti in eum spiritum vitae, et factus est vivens coram te.stylus6et induxisti eum in paradisum, quem plantavit dextera tua antequam terra adventaret.stylus7et huic mandasti diligentiam unam tuam, et praeterivit eam, et statim instituisti in eum mortem et in nationibus eius. et natae sunt ex eo gentes et tribus, populi et cognationes, quorum non est numerus.stylus8et ambulavit unaquaque gens in voluntate sua, et impie agebant coram te et spernebant praecepta tua, et tu non prohibuisti eos.stylus9iterum autem in tempore induxisti diluvium super habitantes saeculum et perdidisti eos.stylus10et factum est in uno casui eorum, sicut Adae mors sic et his diluvium.stylus11dereliquisti autem ex his unum Noe cum domo sua; ex eo iustos omnes.stylus12et factum est cum coepissent multiplicari qui habitabant super terram, et multiplicaverunt filios et populos et gentes multas, et coeperunt iterato impietatem facere plus quam priores.stylus13et factum est cum iniquitatem facerent coram te, elegisti tibi ex his unum, cui nomen erat Abraham.stylus14et dilexisti eum et demonstrasti ei temporum finem solo secrete noctu.stylus15et disposuisti ei testamentum aeternum et dixisti ei, ut non umquam derelinquas semen eius. et dedisti ei Isaac, et Isaac dedis Esau.stylus16et segregasti tibi Iacob, Esau autem separasti. et factus est Iacob in multitudine magna.stylus17et factum est cum educeres semen eius ex Aegypto, et adduxisti eos super montem Sina.stylus18et inclinasti caelos et statuisti terram et commovisti orbem et tremere fecisti abyssos et conturbasti saeculum.stylus19et transiit gloria tua portas quattuor, ignis et terraemotus et spiritus et gelu, ut dares semini Iacob legem et generationi Israhel diligentiam.stylus20et non abstulisti ab eis cor malignum, ut faceret lex tua in eis fructum.stylus21cor enim malignum baiulans primus Adam transgressus et victus est, sed et omnes qui ex eo nati sunt.stylus22et facta est permanens infirmitas et lex cum corde populi cum malignitate radicis, et discessit quod bonum est et mansit malignum.stylus23et transierunt tempora et finiti sunt anni, et suscitasti tibi servum nomine David.stylus24et dixisti ei aedificare civitatem nominis tui et offerre tibi in ea de tuis oblationes.stylus25et factum est hoc annis multis. et dereliquerunt qui habitabant civitatem,stylus26in omnibus facientes sicut fecit Adam et omnes generationes eius; utebantur enim et ipsi cor malignum.stylus27et tradidisti civitatem tuam in manus inimicorum tuorum.stylus28et dixi ego tunc in corde meo: numquid meliora faciunt qui habitant in Babylone, et propter hoc dominabit Sion?stylus29factum est autem cum venissem huc, et vidi impietates quorum non est numerus, et delinquentes multos vidit anima mea hoc tricesimo anno. et excessit cor meum,stylus30quoniam vidi quomodo sustines eos peccantes et pepercisti impie agentibus, et perdidisti populum tuum et conservasti inimicos tuos, et non significastistylus31nihil nemini quomodo debeat derelinqui via haec. numquid meliora facit Babylon quam Sion,stylus32aut alia gens cognovit te praeter Israhel? aut quae tribus crediderunt testamentis sicut haec Iacob.stylus33quarum merces non conparuit neque labor fructificavit? pertransiens enim pertransivi in gentibus, et vidi abundantes eas et non memorantes mandatorum tuorum.stylus34nunc ergo pondera in statera nostras iniquitates et eorum qui habitant in saeculo, et invenietur momentum puncti ubi declinet.stylus35aut quando non peccaverunt in conspectu tuo qui habitant terram, aut quae gens sic observavit mandata tua?stylus36homines quidem per nomina invenies servasse mandata tua, gentes autem non invenies.stylus