1et respondit ad me angelus qui missus est ad me, cui nomen Urihel,stylus2et dixit mihi: excedens excessit cor tuum in saeculo hoc, et conprehendere cogitas viam Altissimi?stylus3et dixi: ita, domine meus, et respondit mihi et dixit: tres vias missus sum ostendere tibi et tres similitudines proponere coram te.stylus4de quibus si mihi renuntiaveris unam ex his, et ego tibi demonstrabo viam quam desideras videre, et doceam te quare cor malignum.stylus5et dixi: loquere, domine meus. et dixit ad me: vade, pondera mihi ignis pondus, aut mensura mihi flatum venti, aut revoca mihi diem quae praeteriit.stylus6et respondi et dixi: quis natorum poterit facere, ut me interroges de his?stylus7et dixit ad me: si eram interrogans te dicens: quantae habitationes sunt in corde maris, aut quantae venae sunt in principio abyssi, aut quantae venae sunt super firmamentum, aut qui sint exitus paradisi,stylus8dicebas fortassis mihi: in abyssum non descendi neque in infernum adhuc, neque in caelis umquam ascendi.stylus9nunc autem non interrogavi te nisi de igne et vento et diem per quem transisti, et sine quibus separari non potes, et non respondisti mihi de eis.stylus10et dixit mihi: tu quae tua sunt tecum coadulescentia non potes cognoscere,stylus11et quomodo poterit vas tuum capere Altissimi viam?... et iam exterritus corrupto saeculo intellegere incorruptionem? et cum haec audissem, cecidi in faciem meamstylus12et dixi illi: melius erat nos non adesse, quam advenientes vivere in impietatibus et pati et non intellegere de qua re.stylus13et respondit ad me et dixit: proficiscens profectus sum ad silvam lignorum campi, et cogitaverunt cogitationemstylus14et dixerunt: venite et eamus et faciamus ad mare bellum, ut recedat coram nos, et faciamus nobis alias silvas,stylus15et similiter fluctus maris et ipsi cogitaverunt cogitationem et dixerunt: venite ascendentes debellemus silvam campi, ut et ibi consummemus nobismet ipsis aliam regionem.stylus16et factus est cogitatus silvae in vano, venit enim ignis et consumpsit eam.stylus17similiter et cogitatus fluctuum maris, stetit enim harena et prohibuit eam.stylus18si enim eras iudex horum, quem incipiebas iustificare aut quem condemnare?stylus19et respondi et dixi: utrique vanam cogitationem cogitaverunt, terra enim data est silvae, et maris locus portare fluctus suos.stylus20et respondit ad me et dixit: bene tu iudicasti, et quare non iudicasti tibimet ipso?stylus21quemadmodum enim terra silvae data est et mare fluctibus suis, et qui super terram inhabitant quae sunt super terram intellegere solummodo possunt, et qui super caelos super altitudinem caelorum.stylus22et respondi et dixi: deprecor te, domine, ut mihi datus est sensus intellegendi.stylus23non enim volui interrogare de superioribus viis, sed de his quae pertranseunt per nos cotidie, propter quod Israhel datus est in obprobrium gentibus, quem dilexisti populum datus est tribubus impiis, et lex patrum nostrorum in interitum deducta est, et dispositiones scriptae nusquam sunt.stylus24et pertransivimus de saeculo ut lucustae, et vita nostra ut vapor, et nec digni sumus misericordiam consequi.stylus25sed quid faciet nomini suo quod invocatum est super nos? et his interrogavi.stylus26et respondit ad me et dixit: si fueris videbis, et si vixeris, frequenter miraberis, quoniam festinans festinat saeculum pertransire.stylus27non capiet portare quae in temporibus iustis repromissa sunt, quoniam plenum maestitia est saeculum hoc et infirmitatibus.stylus28seminatum est enim malum, quibus me interrogas de ea, et necdum venit destrictio ipsius.stylus29si ergo non messum fuerit quod seminatum est, et discesserit locus ubi seminatum est malum, non veniet ager ubi seminatum est bonum.stylus30quoniam granum seminis mali seminatum est in corde Adam ab initio, et quantum impietatis generavit usque nunc et generabit usque cum veniat area.stylus31aestima autem apud te, granum mali seminis quantum fructum impietatis generaverit.stylus32quando seminatae fuerint spicae quarum non est numerus, quam magnam aream incipient facere.stylus33et respondi et dixi: quo et quando haec? quare modici et mali anni nostri?stylus34et respondit ad me et dixit: non festina spiritu super Altissimum; tu enim festinas propter temet ipsum spiritum, nam Excelsus pro multis.stylus35nonne de his interrogaverunt animae iustorum in promptuariis suis dicentes: usquequo spero sic? et quando venit fructus areae mercedis nostrae?stylus36et respondit ad ea Hieremihel archangelus et dixit: quando impletus fuerit numerus similium vobis, quoniam in statera ponderavit saeculumstylus37et mensura mensuravit tempora et numero numeravit tempora, et non commovet nec excitabit usque dum impleatur praedicta mensura.stylus38et respondi et dixi: o dominator domine, sed et nos omnes pleni sumus impietate.stylus39et ne forte propter nos inpediatur iustorum area, propter peccata inhabitantium super terram.stylus40et respondit ad me et dixit: vade et interroga praegnantem, si quando impleverit novem menses suos, adhuc poterit matrix eius retinere fetus in semet ipsa.stylus41et dixi: non potest, domine. et dixit ad me: in inferno promptuaria animarum matrici adsimilata sunt.stylus42quemadmodum enim festinavit quae parit effugere necessitatem partus, sic et haec festinat reddere ea quae commendata suntstylus43ab initio. tunc tibi demonstrabitur de his quae concupiscis videre.stylus44et respondi et dixi: si inveni gratiam ante oculos tuos, et si possibile est, et si idoneus sum,,stylus45demonstra mihi et hoc si plus quam praeteriti habet venire aut plura pertransierunt super nos,stylus46quoniam quod pertransivit scio, quid autem futuri sit ignoro.stylus47et dixit ad me: sta super dexteram partem et demonstrabo tibi interpretationem similitudinis.stylus48et steti et vidi, et ecce fornax ardens transiit coram me; et factum est cum transiret flamma, et vidi et ecce superavit fumus.stylus49et post hoc transiit coram me nubes plena aquae et inmisit pluviam impetu multam; et cum transisset impetus pluviae et superaverunt in ea guttae.stylus50et dixit ad me: cogita tibi. sicut enim crescit pluvia amplius quam guttae, et ignis amplius quam fumus, sic superabundavit quae transivit mensura, superaverunt autem guttae et fumus.stylus51et oravi et dixi: putas vivo usque in diebus illis, vel quis erit in diebus illis?stylus52respondit ad me et dixit: de signis de quibus me perrogas, ex parte possum tibi dicere, de vita autem tua non sum missus dicere tibi, sed nescio.stylus