1ecce loquere in aures plebi meae sermones prophetiae quos inmisero in os tuum, dicit Dominus,stylus2et fac in carta scribi eos, quoniam fideles et veri sunt.stylus3ne timeas a cogitationibus adversum te, nec conturbent te incredulitates dicentium,stylus4quoniam omnis incredulus in incredulitate sua morietur.stylus5ecce ego induco, dicit Dominus, super orbem terrarum mala, gladium et famem et mortem et interitum,stylus6propter quod superposuit iniquitas omnem terram et adimpletae sunt operationes eorum.stylus7propterea dicit Dominus:stylus8iam non silebo impietates eorum quae inreligiose agunt, nec sustinebo in his quae inique exercent. ecce sanguis innoxius et iustus clamat ad me, et animae iustorum clamant perseveranter.stylus9vindicans vindicabo illos, dicit Dominus, et accipiam omnem sanguinem innocuum ex illis ad me.stylus10ecce populus meus quasi grex ad occisionem ducitur. iam non patiar illum habitare in terra Aegypti,stylus11sed educam eum in manu potenti et brachio excelso, et percutiam Aegyptum plaga sicut prius, et corrumpam terram omnem eius.stylus12lugeat Aegyptus et fundamenta eius a plaga verberati et mastigati quam inducet Dominus.stylus13lugeant cultores operantes terram, quoniam deficient semina eorum et vastabuntur ligna eorum ab uredine et grandine et a sidus terribile.stylus14vae saeculo et qui habitant in eum.stylus15quia adpropinquavit gladius et extritio illorum, et exsurget gens contra gentem ad pugnam, et romphea in manibus eorum.stylus16erit enim constabilitio hominibus, alisalios supervalescentes non curabunt regem suum et principem megestanorum suorum in potentia sua.stylus17concupiscet enim homo in civitatem ire et non poterit.stylus18propter superbiam enim eorum civitates turbabuntur, domus exterentur, homines metuent.stylus19non miserebitur homo proximo suo ad irritum faciendum in domos eorum in gladium, ad diripiendas substantias eorum propter famem panis et tribulationem multam.stylus20ecce ego convoco, dicit Deus, omnes reges terrae ad movendum, qui sunt a borea et a noto et ab euro et a libano, ad convertendos in se et reddere quae dederunt illis.stylus21sicut faciunt usque hodie electis meis, sic faciam et reddam in sinum ipsorum. haec dicit Dominus Deus:stylus22non parcet dextera mea super peccantes nec cessabit romphea super effundentes sanguinem innocuum super terram.stylus23et exiit ignis ab ira eius et devoravit fundamenta terrae et peccatores quasi stramen incensum.stylus24vae eis qui peccant et non observant mandata mea, dicit Dominus,stylus25non parcam illis, discedite, filii apostatae, nolite contaminare sanctificationem meam.stylus26novit Deus qui peccant in eum, propterea tradet eos in mortem et in occisionem.stylus27iam enim venerunt super orbem terrarum mala, et manebitis in illis; non enim liberabit vos Deus, propter quod peccastis in eum.stylus28ecce visio horribilis, et facies illius ab oriente.stylus29et exient nationes draconum Arabum in curris multis, et sibilatus eorum a die itineris fertur super terram, ut etiam timeant et trepidentur omnes qui illos audient.stylus30Carmonii insanientes in ira exient de silva et advenient in virtute magna et constabunt in pugnam cum illis et vastabunt portionem terrae Assyriorum in dentibus suis.stylus31et post haec supervalescet draco nativitatis memoria suae, et si converterint se conspirantes in virtute magna ad persequendos eos,stylus32et isti turbabuntur et silebunt in virtute illorum et convertent pedes suos in fugam,stylus33et a territorio Assyriorum subsessor subsedebit eos et consumet unum ex illis, et erit timor et tremor in exercitum illorum et inconstabilitio in regno illorum.stylus34ecce nubs ab oriente et a septentrione usque ad meridianum, et facies illorum horrida valde, plena irae et procellae.stylus35et conlident se invicem et effundent sidus copiosum super terram et sidus illorum, et erit sanguis a gladio usque ad ventrem equistylus36et femur hominis et suffraginem cameli. et erit timor et tremor multus super terram,stylus37et horrebunt qui videbunt iram illam, et tremor adprehendet illos. et post haec movebuntur nimbi copiosistylus38a meridiano et septentrione, et portio alia ab occidente.stylus39et superinvalescent venti ab oriente et recludent eum et nubem quam suscitavit in ira, et sidus ad faciendam exteritionem ab orientalem notum et occidentem violabitur.stylus40et exaltabuntur nubes magnae et validae plenae irae et sidus, ut exterant omnem terram et inhabitantes eam, et fundent super omnem altum et eminentem sidus terribile.stylus41ignem et grandinem et rompheas volantes et aquas multas, ut etiam impleantur omnes campi et omnes rivi a plenitudine aquarum illarum.stylus42et demolient civitates et muros et montes et colles et ligna silvarum et faena pratorum et frumenta eorum.stylus43et transibunt constanter usque Babylonem et exterent eam.stylus44convenient ad ipsam et circuibunt eam et effundent sidus et omnem iram super eam, et subibit pulvis et fumus usque ad caelum, et omnes in circuitu lugebunt eam,stylus45et qui subremanserint servientes his qui eam exteruerunt.stylus46et tu Asia consors in specie Babylonis et gloria personae eius,stylus47vae tibi, misera, propter quod adsimilasti ei, ornasti filias tuas in fornicatione ad placendum et gloriandum in amatoribus tuis, qui te cupierunt semper fornicari.stylus48odibilem imitata es in omnibus operibus eius et adinventionibus eius. propterea dicit Deus:stylus49inmittam tibi mala, viduitatem, paupertatem et famem et gladium et pestem ad devastandas domos tuas, ad violationem et mortem. et gloria virtutis tuaestylus50sicut flos siccabitur, cum exsurget ardor qui emissus est super te.stylus51et infirmaberis et paupera a plaga et mastigata a vulneribus, ut non possis tuos suscipere potentes et amatores.stylus52numquid ego sic zelabo te, dicit Dominus,stylus53nisi occidisses electos meos in omni tempore, exultans percussione manuum et dicens, super mortem eorum cum inebriata es:stylus54exorna speciem vultus tui?stylus55merces fornicariae in sinus tuos, propterea redditionem percipies.stylus56sicut facies electis meis, dicit Dominus, sic faciet tibi Deus et tradet te in malis.stylus57et nati tui fame interient, et tu romphea cades, et civitates tuae conterentur, et omnes tui in campo gladio cadent.stylus58et qui sunt in montibus fame peribunt, et manducabunt carnes suas et sanguinem bibent a fame panis et siti aquae.stylus59propter priora misera es et iterum excipies mala.stylus60et in transitum adlident civitatem oditam et exterent eam, portionem aliquam gloriae tuae et territorii tui, dum revertuntur a Babylonia.stylus61extrita illis eris in stramine, et ipsi tibi erunt ignis.stylus62omnes hii comedunt te et civitates tuas et territoria tua et montes, et omnem silvam tuam et ligna pomifera igne consument.stylus63et natos tuos captivabunt et honestatem tuam spoliabunt et gloriam faciei tuae exterminabunt.stylus