1vae tibi, Babylon et Asia, vae tibi, Aegypte et Syria.stylus2praecingite vos saccos, plangite filios vestros et dolete de his, quia adpropinquavit contritio vestra.stylus3inmissus est gladius vobis, et quis est qui avertat eum.stylus4inmissus est vobis ignis, et quis est qui extinguat eum.stylus5inmissa sunt vobis mala, et quis est qui recutiet ea?stylus6numquid recutiet aliquis leonem esurientem in silva aut numquid extinguet ignem, cum stramen incensum fuerit?stylus7aut numquid recutiet sagittam inmissam a sagittario forte?stylus8Dominus Deus mittit mala, et quis recutiet ea?stylus9et exiet ignis ex iracundia eius, et quis est qui extinguat eum?stylus10coruscabit, et quis non timebit? tonabit, et quis non horrebit?stylus11Dominus comminatur, quis non conterretur a facie eius?stylus12tremet terra a fundamento eius, mare fluctuatur de profundo, et fluctus eius turbabuntur et pisces eius a facie Domini et a gloria virtutis eius,stylus13quoniam fortis gloriae qui tendit sagittam, et acumen eius acutum, quae dimissa est ab eo, non deficiet missa super fines terrae.stylus14ecce mittuntur mala et non revertentur, donec venient super terram.stylus15et ignis incendetur et non extinguetur, donec excomedat frumenta terrae.stylus16quomodo non revertitur sagitta missa a sagittario valido, sic non revertentur mala quae fuerint emissa in terram.stylus17vae mihi, vae mihi, quis me liberabit in diebus illis?stylus18initium gemitus et copiosi suspirantium, initium famis et multi disperient, initium belli et timebunt potestates, initium malorstylus19ab eis; quid facient, cum venerint mala?stylus20ecce famis plaga dimissa est, et tribulatio eius tamquam mastix, castigatio in disciplina.stylus21et super his omnibus non se avertent ab iniquitatibus suis nec super has plagas memorantur sempiterna.stylus22ecce erit annonae vilitas in brevi super terram, ut putent sibi esse directam pacem. tunc superflorescent mala super terram, gladius et famis.stylus23et aporiant vitam super terram, et gladius dispersit quae superaverint a fame.stylus24et mortui quasi stercora proicientur, et non habent qui consolentur eos. et derelinquetur deserta terra, et civitates eius demolientur.stylus25non derelinquetur agricola, qui colit terram et qui seminat eam.stylus26ligna fructiferabunt, et quis vindemiet illa?stylus27et uva tradet se ad vindemiam, et quis adligabit eam? erit enim et locis desertio multa.stylus28concupiscet enim homo hominem videre vel certe vocem eius audire.stylus29relinquentur enim decem de civitate et duo ex agro, qui absconderint se in silva et in fissuras petrarum.stylus30quemadmodum relinquentur in oliveto tres vel quattuor olivae,stylus31aut sicut in vinea vindemiata et subremanet racemus patens ab scrutantibus vindemiam diligenter,stylus32sic remanebunt in diebus illis tres vel quattuor ab scrutantibus domos eorum in romphea.stylus33et relinquetur deserta terra, et agri eius inveteraverunt, et viae eius et omnes semitae germinabunt spinas, eo quod non transient oves per eam.stylus34lugebunt virgines non habentes sponsos, lugebunt mulieres non habentes viros, lugebunt filiae earum non habentes adiutorium.stylus35sponsi earum in bello consumentur, et viri earum in fame exterentur.stylus36audite vero ista et cognoscite, ea servi Domini.stylus37ecce verbum Domini, excipite eum, ne discredatis de quibus dicit Dominus:stylus38ecce adpropinquant mala et non tardantur.stylus39quemadmodum praegnans in nono mense filium suum in adpropinquante hora partus eius, ante horas duas vel tres gementes dolores circum ventrem eius, et prodiente infante de ventre non tardabit uno puncto,stylus40sic non morabuntur mala ad prodiendum super terram, et saeculum gemet et dolores circumtenent illum.stylus41audite verbum, plebs mea, parate vos ad pugnam in malis. sic estote quasi advenae terrae:stylus42qui vendit, quasi qui fugiet; et qui emit, quasi qui perditurus;stylus43qui mercatur, quasi qui fructum non capiat; et qui aedificat, quasi non habitaturus;stylus44qui seminat, quasi non messem facturus; et qui putat, quasi non vindemiaturus;stylus45qui nubunt, sic quasi filios non facturi; et qui non nubunt, sic quasi vidui.stylus46propter quod qui laborant sine causa laborant,stylus47fructus enim illorum alienigenae metent et substantiam illorum rapient et domos evertent et filios eorum captivabunt, quia in captivitate et fame generant natos suosstylus48et qui negotiantur negotiantur in rapina. quamdiu exornant civitates et domos suas et possessiones et personas suas,stylus49tanto magis adzelabor eos super peccata dicit Dominus.stylus50quomodo zelatur fornicaria mulierem idoneam et bonam valde,stylus51sic zelabitur iustitia iniquitatem cum exornat se, et accusat eam in faciem, cum venerit qui defendat exquirentem omnem peccatum super terram.stylus52propterea nolite similari eam nec operibus eius,stylus53quoniam ecce adhuc pusillum, et tolletur iniquitas a terra et iustitia regnabit in nos.stylus54non dicat peccator non se peccasse quoniam carbones ignis conburet super caput eius qui dicit: non peccavi coram Deo et gloria ipsius.stylus55ecce Dominus cognoscit omnia opera hominis et adinventiones illorum et cogitatum illorum et corda illorum.stylus56qui dixit: fiat terra, et facta est, fiat caelum, et factum est,stylus57et in verbo illius stellae fundatae sunt, et novit numerum stellarum,stylus58qui scrutat abyssum et thesauros illorum, qui metitus est mare et conceptum eius,stylus59qui conclusit mare in medio aquarum et suspendit terram super aquam verbo suo,stylus60qui extendit caelum quasi cameram et super aquas fundavit eum,stylus61qui posuit in deserto fontes aquarum et super vertices montium lacus ad emittendum flumina ab eminenti ut potaret terra,stylus62qui finxit hominem et posuit cor in medio corporis et misit ei spiritum et vitam et intellectumstylus63et spiramentum Dei omnipotentis, qui fecit omnia et scrutinat absconsa in absconsis; certestylus64hic novit adinventionem vestram et quae cogitatis in cordibus vestris. vae peccantibus et volentibus occultare peccata sua.stylus65propter quod Dominus scrutinando scrutinabit omnia opera eorum et traducet vos omnes.stylus66et vos confusi eritis, cum processerint peccata vestra coram hominibus, et iniquitates erint quae accusatores stabunt in die illo.stylus67quid facietis aut quomodo abscondetis peccata vestra coram Domino et gloria eius?stylus68ecce iudex Deus, timete eum, et desinite a peccatis vestris et obliviscimini iniquitates vestras iam agere eas sempiterno, et Deus educabit vos et liberabit de omni tribulatione.stylus69ecce enim incenditur ardor super vos turbae copiosae, et rapient quosdam ex vobis et cibabunt idolis occisam.stylus70et qui consenserint eis, erunt illis in derisum et in inproperium et in conculcationem.stylus71erit enim Lociis et in vicinas civitates exsurrectio multa super timentes Dominum.stylus72erunt quasi insani neminem parcentes ad diripiendum et devastandum adhuc timentes Dominum,stylus73quia devastabunt et diripient substantias eorum et de domo sua eos eicient,stylus74tunc parebit probatio electorum meorum, ut aurum quod probatur ab igne.stylus75audite, electi mei, dicit Dominus, ecce adsunt dies tribulationis, et de his liberabo vos.stylus76ne timeatis nec haesitemini, quoniam Deus dux vester est.stylus77et qui servatis mandata et praecepta mea, dicit Dominus Deus, ne praeponderent vos peccata vestra nec superelevent se iniquitates vestrae.stylus78vae qui constringuntur a peccatis suis et obteguntur ab iniquitatibus suis, quemadmodum ager constringitur a silva et spinis tegitur semita eius, per quam non transiet homo, et excluditur et mittitur ad devorationem ignis.stylus