1et factum est tertio die, et ego sedebam sub quercu,stylus2et ecce vox exivit contra me de rubo et dixit: Ezra, Ezra. et dixi: ecce ego, Domine. et surrexi super pedes meos. et dixit ad me:stylus3revelans revelatus sum super rubum et locutus sum Moysi, quando populus meus serviebat in Aegypto.stylus4et misi eum et eduxi populum meum de Aegypto, et adduxi eum super montem Sina et detinebam eum apud me diebus multis.stylus5et enarravi ei mirabilia multa, et ostendi ei temporum secreta et temporum finem. et praecepi ei dicens:stylus6haec in palam facies verba et haec abscondes.stylus7et nunc tibi dico:stylus8signa quae demonstravi et somnia quae vidisti et interpretationes quas tu audisti in corde tuo repone ea.stylus9tu enim recipieris ab hominibus, et converteris residuum cum Filio meo et cum similibus tuis, usquequo finiantur tempora.stylus10quoniam saeculum perdidit iuventutem suam et tempora adpropinquant senescere.stylus11duodecim enim partibus divisum est saeculum, et transierunt eius decem iam et dimidium decimae partis,stylus12superant autem eius duae prae medium decimae partisstylus13nunc ergo dispone domum tuam, et corripe populum tuum, et consolare humiles eorum, et renuntia iam corruptae vitae,stylus14et dimitte abs te mortales cogitationes, et proice abs te pondera humana, et exue te iam infirmam naturam, et repone in unam partem molestissima tibi cogitamenta, et festina transmigrare a temporibus his.stylus15quae enim vidisti nunc contigisse mala, iterum horum deteriora facientur,stylus16quantum enim invalidum fieri saeculum a senectute, tantum multiplicabunt super inhabitantes mala,stylus17prolongavit enim magis veritas et adpropinquavit mendacium, iam enim festinat aquila venire, quam vidisti in visionem.stylus18et respondi: dixi coram te, Domine.stylus19ecce enim ego abibo sicut praecepisti mihi, et corripiam praesentem populum. qui autem iterum nati fuerint, quis commonebit?stylus20positum est ergo saeculum in tenebris, et qui inhabitant in eo sine lumine,stylus21quoniam lex tua incensa est, propter quod nemo scit quae a te facta sunt vel quae incipient operae.stylus22si enim inveni gratiam coram te, inmitte in me spiritum sanctum, et scribam omne quod factum est in saeculo ab initio, quae erant in lege tua scripta, ut possint homines invenire semitam, et qui voluerint vivere in novissimis vivant.stylus23et respondit ad me et dixit: vadens congrega populum et dices ad eos, ut non te quaerant diebus quadraginta.stylus24tu autem praepara tibi buxos multos et accipe tecum Saream, Dabriam, Selemiam, Ethanum et Asihel, quinque hos qui parati sunt ad scribendum velociter.stylus25et venies hic, et ego accendam in corde tuo lucernam intellectus, quae non extinguetur quoadusque finiantur quae incipies scribere.stylus26et cum perfeceris, quaedam palam facies, quaedam sapientibus absconse trades. in crastinum enim hac hora incipies scribere.stylus27et profectus sum, sicut mihi praecepit, et congregavi omnem populum et dixi:stylus28audi, Israhel, verba haec:stylus29peregrinantes peregrinati sunt patres nostri ab initio in Aegypto, et liberati sunt inde.stylus30et acceperunt legem vitae quem non custodierunt, quem et vos post eos transgressi estis.stylus31et data est vobis terra in sortem in terra Sion, et vos et patres vestri iniquitatem fecistis et non servastis vias, quas vobis praecepit Altissimus.stylus32iustus iudex cum sit, abstulit a vobis in tempore quod donaverat.stylus33et nunc vos hic estis, et fratres vestri introrsus vestrum sunt.stylus34si ergo imperaveritis sensui vestro et erudieritis cor vestrum, vivi conservati eritis et post mortem misericordiam consequemini.stylus35iudicium enim post mortem veniet, quando iterum revivescemus, et tunc iustorum nomina parebunt et impiorum facta ostendentur.stylus36ad me autem nemo accedat nunc, neque requirent me usque diebus quadraginta.stylus37et accepi quinque viros, sicut mandavit mihi, et profecti sumus in campo et mansimus ibi.stylus38et factus sum in crastinum, et ecce vox vocavit me dicens: Ezra, aperi os tuum et bibe quod te potiono.stylus39et aperui os meum, et ecce calix plenus porrigebatur mihi; hoc erat plenum sicut aqua, color autem eius ut ignis similis.stylus40et accepi et bibi, et in eo cum bibissem cor meum eructabatur intellectum et in pectus meum increscebat sapientia. nam spiritus meus conservabat memoriam,stylus41et apertum est os meum et non est clausum amplius.stylus42Altissimus autem dedit intellectum quinque viris, et scripserunt quae dicebantur ex successione notis quas non sciebant, et sederunt quadraginta diebus. ipsi autem per diem scribebant,stylus43nocte autem manducabant panem; ego autem per diem loquebar et nocte non tacebam.stylus44scripti sunt autem in quadraginta diebus libri nongenti quattuor.stylus45et factum est cum conpleti essent quadraginta dies, et locutus est Altissimus dicens: priora quae scripsisti in palam pone, et legant digni et indigni.stylus46novissimos autem septuaginta conservabis, ut tradas eos sapientibus de populo tuo.stylus47in his enim est vena intellectus et sapientiae fons et scientiae flumen. et feci sic.stylus48stylus