1et nunc haec dicit Dominus creans te Iacob et formans te Israhel noli timere quia redemi te et vocavi nomine tuo meus es tustylus2cum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient te cum ambulaveris in igne non conbureris et flamma non ardebit in testylus3quia ego Dominus Deus tuus Sanctus Israhel salvator tuus dedi propitiationem tuam Aegyptum Aethiopiam et Saba pro testylus4ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus ego dilexi te et dabo homines pro te et populos pro anima tuastylus5noli timere quoniam tecum ego sum ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo testylus6dicam aquiloni da et austro noli prohibere adfer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terraestylus7et omnem qui invocat nomen meum in gloriam meam creavi eum et formavi eum et feci eumstylus8educ foras populum caecum et oculos habentem surdum et aures ei suntstylus9omnes gentes congregatae sunt simul et collectae sunt tribus quis in vobis adnuntiet istud et quae prima sunt audire nos faciat dent testes eorum et iustificentur et audiant et dicant verestylus10vos testes mei dicit Dominus et servus meus quem elegi ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum ante me non est formatus deus et post me non eritstylus11ego sum ego sum Dominus et non est absque me salvatorstylus12ego adnuntiavi et salvavi auditum feci et non fuit in vobis alienus vos testes mei dicit Dominus et ego Deusstylus13et ab initio ego ipse et non est qui de manu mea eruat operabor et quis avertet illudstylus14haec dicit Dominus redemptor vester Sanctus Israhel propter vos emisi Babylonem et detraxi vectes universos et Chaldeos in navibus suis gloriantesstylus15ego Dominus Sanctus vester creans Israhel Rex vesterstylus16haec dicit Dominus qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitamstylus17qui eduxit quadrigam et equum agmen et robustum simul obdormierunt nec resurgent contriti sunt quasi linum et extincti suntstylus18ne memineritis priorum et antiqua ne intueaministylus19ecce ego facio nova et nunc orientur utique cognoscetis ea ponam in deserto viam et in invio fluminastylus20glorificabit me bestia agri dracones et strutiones quia dedi in deserto aquas flumina in invio ut darem potum populo meo electo meostylus21populum istum formavi mihi laudem meam narrabitstylus22non me invocasti Iacob nec laborasti in me Israhelstylus23non obtulisti mihi arietem holocausti tui et victimis tuis non glorificasti me non te servire feci in oblatione nec laborem tibi praebui in turestylus24non emisti mihi argento calamum et adipe victimarum tuarum non inebriasti me verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuisstylus25ego sum ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordaborstylus26reduc me in memoriam et iudicemur simul narra si quid habes ut iustificerisstylus27pater tuus primus peccavit et interpretes tui praevaricati sunt in mestylus28et contaminavi principes sanctos dedi ad internicionem Iacob et Israhel in blasphemiamstylus