1ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum iudicium gentibus proferetstylus2non clamabit neque accipiet personam nec audietur foris vox eiusstylus3calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet in veritate educet iudiciumstylus4non erit tristis neque turbulentus donec ponat in terra iudicium et legem eius insulae expectabuntstylus5haec dicit Dominus Deus creans caelos et extendens eos firmans terram et quae germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eamstylus6ego Dominus vocavi te in iustitia et adprehendi manum tuam et servavi et dedi te in foedus populi in lucem gentiumstylus7ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum de domo carceris sedentes in tenebrisstylus8ego Dominus hoc est nomen meum gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibusstylus9quae prima fuerant ecce venerunt nova quoque ego adnuntio antequam oriantur audita vobis faciamstylus10cantate Domino canticum novum laus eius ab extremis terrae qui descenditis in mare et plenitudo eius insulae et habitatores earumstylus11sublevetur desertum et civitates eius in domibus habitabit Cedar laudate habitatores Petrae de vertice montium clamabuntstylus12ponent Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntiabuntstylus13Dominus sicut fortis egredietur sicut vir proeliator suscitabit zelum vociferabitur et clamabit super inimicos suos confortabiturstylus14tacui semper silui patiens fui sicut pariens loquar dissipabo et absorbebo simulstylus15desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo et ponam flumina in insulas et stagna arefaciamstylus16et ducam caecos in via quam nesciunt in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta haec verba feci eis et non dereliqui eosstylus17conversi sunt retrorsum confundantur confusione qui confidunt in sculptili qui dicunt conflatili vos dii nostristylus18surdi audite et caeci intuemini ad videndumstylus19quis caecus nisi servus meus et surdus nisi ad quem nuntios meos misi quis caecus nisi qui venundatus est quis caecus nisi servus Doministylus20qui vides multa nonne custodies qui apertas habes aures nonne audiesstylus21et Dominus voluit ut sanctificaret eum et magnificaret legem et extolleretstylus22ipse autem populus direptus et vastatus laqueus iuvenum omnes et in domibus carcerum absconditi sunt facti sunt in rapinam nec est qui eruat in direptionem et non est qui dicat reddestylus23quis est in vobis qui audiat hoc adtendat et auscultet futurastylus24quis dedit in direptionem Iacob et Israhel vastantibus nonne Dominus ipse cui peccavimus et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eiusstylus25et effudit super eum indignationem furoris sui et forte bellum et conbusit eum in circuitu et non cognovit et succendit eum et non intellexitstylus