1verba Hieremiae filii Helciae de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth in terra BeniaminstylusAd Romanos 9:25, Ad Romanos 9:25, Michaes 1:1, Michaes 1:1, Isaias 1:12quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiae filii Amon regis Iuda in tertiodecimo anno regni eiusstylusOsee 2:4, Osee 2:5, Osee 3:1, Osee 2:4, Osee 2:53et factum est in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iuda usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Iosiae regis Iuda usque ad transmigrationem Hierusalem in mense quintostylusIsaias 8:1, Isaias 8:3, Isaias 8:1, Isaias 8:34et factum est verbum Domini ad me dicensstylusII Regum 10:7, II Regum 10:8, II Regum 10:7, II Regum 10:8, II Regum 10:105priusquam te formarem in utero novi te et antequam exires de vulva sanctificavi te prophetam gentibus dedi testylusIosue 17:16, Iudicum 6:33, Iosue 17:16, Iudicum 6:33, II Regum 15:296et dixi a a a Domine Deus ecce nescio loqui quia puer ego sumstylusI Petri 2:10, Osee 2:23, I Petri 2:10, Osee 2:23, Osee 2:47et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia quae mittam te ibis et universa quaecumque mandavero tibi loquerisstylusZacharias 4:6, Zacharias 4:6, Isaias 12:2, Isaias 12:2, II Regum 19:358ne timeas a facie eorum quia tecum ego sum ut eruam te dicit Dominusstylus9et misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit Dominus ad me ecce dedi verba mea in ore tuostylusIeremias 15:1, Ieremias 15:110ecce constitui te hodie super gentes et super regna ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantesstylusII Ad Corinthios 6:18, II Ad Corinthios 6:18, Ad Galatas 4:6, Ad Galatas 4:7, Ad Galatas 4:611et factum est verbum Domini ad me dicens quid tu vides Hieremia et dixi virgam vigilantem ego videostylusIeremias 50:4, Ieremias 50:5, Isaias 11:12, Isaias 11:13, Osee 3:512et dixit Dominus ad me bene vidisti quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam illudstylus13et factum est verbum Domini secundo ad me dicens quid tu vides et dixi ollam succensam ego video et faciem eius a facie aquilonisstylus14et dixit Dominus ad me ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terraestylus15quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis ait Dominus et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem et super omnes muros eius in circuitu et super universas urbes Iudastylus16et loquar iudicia mea cum eis super omni malitia eorum qui dereliquerunt me et libaverunt diis alienis et adoraverunt opus manuum suarumstylus17tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi ne formides a facie eorum nec enim timere te faciam vultum eorumstylus18ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum aereum super omnem terram regibus Iuda principibus eius et sacerdotibus et populo terraestylus19et bellabunt adversum te et non praevalebunt quia tecum ego sum ait Dominus ut liberem testylus