1amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latrostylus2qui autem intrat per ostium pastor est oviumstylus3huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit easstylus4et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eiusstylus5alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorumstylus6hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eisstylus7dixit ergo eis iterum Iesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium oviumstylus8omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos ovesstylus9ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua invenietstylus10fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeantstylus11ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibusstylus12mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit ovesstylus13mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibusstylus14ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meaestylus15sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibusstylus16et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastorstylus17propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eamstylus18nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meostylus19dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hosstylus20dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditisstylus21alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperirestylus22facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps eratstylus23et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonisstylus24circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palamstylus25respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de mestylus26sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meisstylus27oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur mestylus28et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu meastylus29Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris meistylus30ego et Pater unum sumusstylus31sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eumstylus32respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatisstylus33responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deumstylus34respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estisstylus35si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scripturastylus36quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sumstylus37si non facio opera Patris mei nolite credere mihistylus38si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patrestylus39quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorumstylus40et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illicstylus41et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit nullumstylus42omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eumstylus