1post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadisstylus2et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabanturstylus3subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suisstylus4erat autem proximum pascha dies festus Iudaeorumstylus5cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hiistylus6hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturusstylus7respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiatstylus8dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petristylus9est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt inter tantosstylus10dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque miliastylus11accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebantstylus12ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereantstylus13collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui manducaveruntstylus14illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundumstylus15Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solusstylus16ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad marestylus17et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesusstylus18mare autem vento magno flante exsurgebatstylus19cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et timueruntstylus20ille autem dicit eis ego sum nolite timerestylus21voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibantstylus22altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissentstylus23aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Dominostylus24cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesumstylus25et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei rabbi quando huc venististylus26respondit eis Iesus et dixit amen amen dico vobis quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estisstylus27operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deusstylus28dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut operemur opera Deistylus29respondit Iesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit illestylus30dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid operarisstylus31patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de caelo dedit eis manducarestylus32dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de caelo sed Pater meus dat vobis panem de caelo verumstylus33panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam mundostylus34dixerunt ergo ad eum Domine semper da nobis panem huncstylus35dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquamstylus36sed dixi vobis quia et vidistis me et non creditisstylus37omne quod dat mihi Pater ad me veniet et eum qui venit ad me non eiciam forasstylus38quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit mestylus39haec est autem voluntas eius qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo diestylus40haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo diestylus41murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset ego sum panis qui de caelo descendistylus42et dicebant nonne hic est Iesus filius Ioseph cuius nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendistylus43respondit ergo Iesus et dixit eis nolite murmurare in invicemstylus44nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum et ego resuscitabo eum novissimo diestylus45est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad mestylus46non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patremstylus47amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam aeternamstylus48ego sum panis vitaestylus49patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui suntstylus50hic est panis de caelo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriaturstylus51ego sum panis vivus qui de caelo descendistylus52si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vitastylus53litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandumstylus54dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobisstylus55qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo diestylus56caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potusstylus57qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illostylus58sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter mestylus59hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternumstylus60haec dixit in synagoga docens in Capharnaumstylus61multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audirestylus62sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizatstylus63si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat priusstylus64spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita suntstylus65sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eumstylus66et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meostylus67ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabantstylus68dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et vos vultis abirestylus69respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habesstylus70et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Deistylus71respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus eststylus72dicebat autem Iudam Simonis Scariotis hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecimstylus