1post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymisstylus2est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habensstylus3in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motumstylus4[]stylus5erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate suastylus6hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei vis sanus fieristylus7respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descenditstylus8dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et ambulastylus9et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo diestylus10dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuumstylus11respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle grabattum tuum et ambulastylus12interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambulastylus13is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset Iesus enim declinavit turba constituta in locostylus14postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingatstylus15abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanumstylus16propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in sabbatostylus17Iesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et ego operorstylus18propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum aequalem se faciens Deo respondit itaque Iesus et dixit eisstylus19amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem quaecumque enim ille fecerit haec et Filius similiter facitstylus20Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit et maiora his demonstrabit ei opera ut vos mireministylus21sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificatstylus22neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit Filiostylus23ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illumstylus24amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitamstylus25amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint viventstylus26sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipsostylus27et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis eststylus28nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eiusstylus29et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudiciistylus30non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit mestylus31si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verumstylus32alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de mestylus33vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritatistylus34ego autem non ab homine testimonium accipio sed haec dico ut vos salvi sitisstylus35ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eiusstylus36ego autem habeo testimonium maius Iohanne opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misitstylus37et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistisstylus38et verbum eius non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditisstylus39scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de mestylus40et non vultis venire ad me ut vitam habeatisstylus41claritatem ab hominibus non accipiostylus42sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobisstylus43ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietisstylus44quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritisstylus45nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratisstylus46si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsitstylus47si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetisstylus