1haec locutus sum vobis ut non scandalizeministylus2absque synagogis facient vos sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deostylus3et haec facient quia non noverunt Patrem neque mestylus4sed haec locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobisstylus5haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram at nunc vado ad eum qui me misit et nemo ex vobis interrogat me quo vadisstylus6sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrumstylus7sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim non abiero paracletus non veniet ad vos si autem abiero mittam eum ad vosstylus8et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudiciostylus9de peccato quidem quia non credunt in mestylus10de iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis mestylus11de iudicio autem quia princeps mundi huius iudicatus eststylus12adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modostylus13cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobisstylus14ille me clarificabit quia de meo accipiet et adnuntiabit vobisstylus15omnia quaecumque habet Pater mea sunt propterea dixi quia de meo accipit et adnuntiabit vobisstylus16modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patremstylus17dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patremstylus18dicebant ergo quid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquiturstylus19cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis de hoc quaeritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis mestylus20amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudiumstylus21mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius cum autem pepererit puerum iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundumstylus22et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobisstylus23et in illo die me non rogabitis quicquam amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobisstylus24usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenumstylus25haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobisstylus26illo die in nomine meo petetis et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobisstylus27ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivistylus28exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patremstylus29dicunt ei discipuli eius ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicisstylus30nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a Deo exististylus31respondit eis Iesus modo creditisstylus32ecce venit hora et iam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum eststylus33haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo pressuram habetis sed confidite ego vici mundumstylus