1haec locutus est Iesus et sublevatis oculis in caelum dixit Pater venit hora clarifica Filium tuum ut Filius tuus clarificet testylus2sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternamstylus3haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christumstylus4ego te clarificavi super terram opus consummavi quod dedisti mihi ut faciamstylus5et nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum claritatem quam habui priusquam mundus esset apud testylus6manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo tui erant et mihi eos dedisti et sermonem tuum servaveruntstylus7nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs te suntstylus8quia verba quae dedisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misististylus9ego pro eis rogo non pro mundo rogo sed pro his quos dedisti mihi quia tui suntstylus10et mea omnia tua sunt et tua mea sunt et clarificatus sum in eisstylus11et iam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te venio Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nosstylus12cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo quos dedisti mihi custodivi et nemo ex his perivit nisi filius perditionis ut scriptura impleaturstylus13nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo ut habeant gaudium meum impletum in semet ipsisstylus14ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio eos habuit quia non sunt de mundo sicut et ego non sum de mundostylus15non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos ex malostylus16de mundo non sunt sicut et ego non sum de mundostylus17sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas eststylus18sicut me misisti in mundum et ego misi eos in mundumstylus19et pro eis ego sanctifico me ipsum ut sint et ipsi sanctificati in veritatestylus20non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in mestylus21ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misististylus22et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis ut sint unum sicut nos unum sumusstylus23ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me dilexististylus24Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundistylus25Pater iuste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi et hii cognoverunt quia tu me misististylus26et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsisstylus