1ego sum vitis vera et Pater meus agricola eststylus2omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferatstylus3iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobisstylus4manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritisstylus5ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facerestylus6si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardentstylus7si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobisstylus8in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipulistylus9sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione meastylus10si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectionestylus11haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleaturstylus12hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vosstylus13maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suisstylus14vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobisstylus15iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobisstylus16non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobisstylus17haec mando vobis ut diligatis invicemstylus18si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuitstylus19si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundusstylus20mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabuntstylus21sed haec omnia facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit mestylus22si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suostylus23qui me odit et Patrem meum oditstylus24si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meumstylus25sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratisstylus26cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de mestylus27et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estisstylus