1quae cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et opertus est sacco ingressusque est domum DoministylusII Regum 18:37, I Regum 21:27, II Regum 18:37, I Regum 21:27, Genesis 37:342et misit Eliachim praepositum domus et Sobnam scribam et senes de sacerdotibus opertos saccis ad Esaiam prophetam filium AmosstylusIsaias 1:1, Isaias 1:1, Isaias 2:1, Isaias 2:1, II Regum 22:133qui dixerunt haec dicit Ezechias dies tribulationis et increpationis et blasphemiae dies iste venerunt filii usque ad partum et vires non habet parturiensstylusIeremias 30:5, Ieremias 30:7, Ieremias 30:5, Ieremias 30:7, Ad Hebraeos 3:154si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis quae audivit Dominus Deus tuus et fac orationem pro reliquiis quae reppertae suntstylusII Samuel 16:12, II Samuel 16:12, Ezechiel 36:37, Iacobi 5:16, Iacobi 5:175venerunt ergo servi regis Ezechiae ad Esaiamstylus6dixitque eis Esaias haec dicetis domino vestro haec dicit Dominus noli timere a facie sermonum quos audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum mestylusII Regum 18:17, II Regum 18:35, II Regum 18:17, II Regum 18:35, Isaias 37:67ecce ego inmittam ei spiritum et audiet nuntium et revertetur in terram suam et deiciam eum gladio in terra suastylusII Regum 7:6, Abdias 1:1, II Regum 7:6, Abdias 1:1, II Paralipomenon 32:218reversus est igitur Rabsaces et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam audierat enim quod recessisset de LachisstylusII Regum 18:14, II Regum 18:14, Iosue 10:29, Iosue 10:29, II Regum 8:229cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae dicentes ecce egressus est ut pugnet adversum te et iret contra eum misit nuntios ad Ezechiam dicensstylusI Samuel 23:27, I Samuel 23:27, Isaias 37:9, II Regum 18:17, Isaias 37:910haec dicite Ezechiae regi Iudae non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam neque dicas non tradetur Hierusalem in manu regis AssyriorumstylusII Regum 18:5, II Regum 18:5, II Regum 18:29, II Regum 18:30, II Regum 18:2911tu enim ipse audisti quae fecerint reges Assyriorum universis terris quomodo vastaverint eas num ergo solus poteris liberaristylusII Regum 17:5, II Regum 17:11, II Paralipomenon 32:13, II Paralipomenon 32:14, II Regum 19:1712numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei Gozan videlicet et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in ThelassarstylusII Regum 17:6, II Regum 17:6, Genesis 11:31, Ezechiel 27:23, Genesis 11:3113ubi est rex Emath et rex Arfad et rex civitatis Sepharvaim Ana et AvastylusII Regum 18:34, II Regum 18:34, Ieremias 39:5, Numeri 13:21, Zacharias 9:214itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset eas ascendit in domum Domini et expandit eas coram DominostylusIsaias 37:14, Isaias 37:14, Psalmi 123:1, Psalmi 123:4, Psalmi 91:115et oravit in conspectu eius dicens Domine Deus Israhel qui sedes super cherubin tu es Deus solus regum omnium terrae tu fecisti caelum et terramstylusExodus 25:22, Exodus 25:22, Daniel 4:34, Daniel 4:35, Isaias 44:816inclina aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib qui misit ut exprobraret nobis Deum viventemstylusII Paralipomenon 6:40, II Regum 19:4, Psalmi 31:2, Isaias 37:17, II Paralipomenon 6:4017vere Domine dissipaverunt reges Assyriorum gentes et terras omniumstylusLucas 22:59, II Regum 17:6, Iob 9:2, Isaias 5:9, I Ad Corinthios 14:2518et miserunt deos eorum in ignem non enim erant dii sed opera manuum hominum e ligno et lapide et perdiderunt eosstylusActus Apostolorum 17:29, Actus Apostolorum 17:29, Ieremias 10:3, Ieremias 10:9, Isaias 44:919nunc igitur Domine Deus noster salvos nos fac de manu eius ut sciant omnia regna terrae quia tu es Dominus Deus solusstylusPsalmi 83:18, Psalmi 83:18, I Regum 8:43, I Regum 8:43, Psalmi 67:120misit autem Esaias filius Amos ad Ezechiam dicens haec dicit Dominus Deus Israhel quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum audivistylusII Regum 20:5, II Paralipomenon 32:20, II Paralipomenon 32:21, II Regum 20:5, II Paralipomenon 32:2021iste est sermo quem locutus est Dominus de eo sprevit te et subsannavit virgo filia Sion post tergum tuum caput movit filia HierusalemstylusLamentationes 2:13, Lamentationes 2:13, Iob 16:4, Ieremias 14:17, Matthaeus 27:3922cui exprobrasti et quem blasphemasti contra quem exaltasti vocem et elevasti in excelsum oculos tuos contra Sanctum IsrahelstylusIsaias 5:24, Isaias 5:24, Psalmi 71:22, Psalmi 71:22, II Ad Thessalonicenses 2:423per manum servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani et succidi sublimes cedros eius electas abietes eius et ingressus sum usque ad terminos eius saltum Carmeli eiusstylusPsalmi 20:7, II Regum 18:17, Psalmi 20:7, II Regum 18:17, Isaias 10:1824ego succidi et bibi aquas alienas et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausasstylusExodus 15:9, II Samuel 17:13, Isaias 19:6, I Regum 20:10, Daniel 4:3025numquid non audisti quid ab initio fecerim ex diebus antiquis plasmavi illud et nunc adduxi eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitaestylusIsaias 45:7, Isaias 45:7, Isaias 10:5, Isaias 10:6, Isaias 37:2626et qui sedent in eis humiles manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt quasi faenum agri et virens herba tectorum quae arefacta est antequam veniret ad maturitatemstylusI Petri 1:24, Numeri 14:9, Iacobi 1:10, Iacobi 1:11, Psalmi 102:1127habitaculum tuum et egressum tuum et viam tuam ego praescivi et furorem tuum contra mestylusIsaias 37:28, Isaias 37:29, Ieremias 23:23, Ieremias 23:24, Isaias 37:2828insanisti in me et superbia tua ascendit in aures meas ponam itaque circulum in naribus tuis et camum in labris tuis et reducam te in viam per quam venististylusEzechiel 29:4, Ezechiel 29:4, II Regum 19:33, II Regum 19:33, Ezechiel 38:429tibi autem Ezechia hoc erit signum comede hoc anno quod reppereris in secundo autem anno quae sponte nascuntur porro in anno tertio seminate et metite plantate vineas et comedite fructum earumstylusLeviticus 25:20, Leviticus 25:22, Leviticus 25:20, Leviticus 25:22, II Regum 20:830et quodcumque reliquum fuerit de domo Iuda mittet radicem deorsum et faciet fructum sursumstylusIsaias 27:6, II Regum 19:4, Isaias 27:6, II Regum 19:4, Isaias 10:2031de Hierusalem quippe egredientur reliquiae et quod salvetur de monte Sion zelus Domini exercituum faciet hocstylusIsaias 9:7, Isaias 9:7, Ad Romanos 11:5, Isaias 10:20, Ad Romanos 9:2732quam ob rem haec dicit Dominus de rege Assyriorum non ingredietur urbem hanc nec mittet in eam sagittam nec occupabit eam clypeus nec circumdabit eam munitiostylusII Samuel 20:15, Isaias 8:7, Isaias 8:10, II Samuel 20:15, Isaias 8:733per viam qua venit revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit DominusstylusII Regum 19:28, II Regum 19:28, II Regum 19:36, II Regum 19:3634protegamque urbem hanc et salvabo eam propter me et propter David servum meumstylusI Regum 11:12, I Regum 11:13, I Regum 11:12, I Regum 11:13, II Regum 20:635factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque milia cumque diluculo surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiitstylusII Paralipomenon 32:21, II Paralipomenon 32:22, II Paralipomenon 32:21, II Paralipomenon 32:22, II Samuel 24:1636et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et mansit in NinevestylusIonas 1:2, Ionas 1:2, II Regum 19:33, II Regum 19:28, II Regum 19:737cumque adoraret in templo Neserach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Armeniorum et regnavit Eseraddon filius eius pro eostylusEsras 4:2, Genesis 8:4, Esras 4:2, Genesis 8:4, II Regum 19:7