1expletis autem viginti annis postquam aedificavit Salomon domum Domini et domum suamstylusI Regum 9:10, I Regum 9:28, I Regum 9:10, I Regum 9:282civitates quas dederat Hiram Salomoni aedificavit et habitare ibi fecit filios IsrahelstylusI Regum 9:11, I Regum 9:18, I Regum 9:11, I Regum 9:183abiit quoque in Emath Suba et obtinuit eamstylusI Paralipomenon 18:3, Numeri 34:8, I Regum 11:23, I Regum 11:25, Numeri 13:214et aedificavit Palmyram in deserto et alias civitates munitissimas aedificavit in EmathstylusI Regum 9:17, I Regum 9:19, I Regum 9:17, I Regum 9:195extruxitque Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem civitates muratas habentes portas et vectes et serasstylusI Paralipomenon 7:24, I Paralipomenon 7:24, Iosue 16:5, II Paralipomenon 14:7, Iosue 16:36Baalath etiam et omnes urbes firmissimas quae fuerunt Salomonis cunctasque urbes quadrigarum et urbes equitum omnia quae voluit Salomon atque disposuit aedificavit in Hierusalem et in Libano et in universa terra potestatis suaestylusI Regum 7:2, Ecclesiastes 2:4, I Regum 10:26, II Paralipomenon 1:14, I Regum 9:187omnem populum qui derelictus fuerat de Hettheis et Amorreis et Ferezeis et Eveis et Iebuseis qui non erant de stirpe IsrahelstylusGenesis 15:18, Genesis 15:21, Deuteronomium 7:1, Genesis 15:18, Genesis 15:218de filiis eorum et de posteris quos non interfecerant filii Israhel subiugavit Salomon in tributarios usque in diem hancstylusI Regum 4:6, I Regum 9:21, Iosue 16:10, I Regum 4:6, I Regum 9:219porro de filiis Israhel non posuit ut servirent operibus regis ipsi enim erant viri bellatores et duces primi et principes quadrigarum et equitum eiusstylusExodus 19:5, Exodus 19:6, I Samuel 8:11, I Samuel 8:12, Ad Galatas 4:2610omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta qui erudiebant populumstylusI Regum 5:16, II Paralipomenon 2:18, I Regum 9:23, I Regum 5:16, II Paralipomenon 2:1811filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam aedificaverat ei dixit enim non habitabit uxor mea in domo David regis Israhel eo quod sanctificata sit quia ingressa est eam arca DoministylusI Regum 7:8, I Regum 3:1, I Regum 7:8, I Regum 3:1, I Regum 9:2412tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini quod extruxerat ante porticumstylusII Paralipomenon 4:1, II Paralipomenon 4:1, II Paralipomenon 15:8, Ioel 2:17, Ezechiel 8:1613ut per singulos dies offerretur in eo iuxta praeceptum Mosi in sabbatis et in kalendis et in festis diebus ter per annum id est in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorumstylusDeuteronomium 16:16, Deuteronomium 16:16, Exodus 29:38, Exodus 29:42, Exodus 29:3814et constituit iuxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis et Levitas in ordine suo ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei et ianitores in divisionibus suis per portam et portam sic enim praeceperat David homo DeistylusI Paralipomenon 9:17, I Paralipomenon 9:17, Esras 6:18, Nehemias 12:24, Nehemias 12:3615nec praetergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitae ex omnibus quae praeceperat et in custodiis thesaurorumstylusII Paralipomenon 30:12, I Paralipomenon 9:29, I Paralipomenon 26:20, I Paralipomenon 26:26, Exodus 39:4216omnes inpensas praeparatas habuit Salomon ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eamstylusI Regum 5:18, I Regum 6:7, I Regum 5:18, I Regum 6:717tunc abiit Salomon in Hesiongaber et in Ahilath ad oram maris Rubri quae est in terra EdomstylusII Regum 14:22, II Regum 14:22, Deuteronomium 2:8, Deuteronomium 2:8, II Regum 16:618misit autem ei Hiram per manum servorum suorum naves et nautas gnaros maris et abierunt cum servis Salomonis in Ophir tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri et adtulerunt ad regem SalomonemstylusII Paralipomenon 9:10, II Paralipomenon 9:10, II Paralipomenon 9:13, II Paralipomenon 9:13, Ecclesiastes 2:8