Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

I Machabaeorum Caput 8

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
I MACHABAEORUM

I Machabaeorum 8

1et audivit Iudas nomen Romanorum quia sunt potentes viribus et adquiescunt ad omnia quae postulantur ab eis et quicumque accesserunt ad eos statuerunt cum eis amicitias et quia sunt potentes viribus
Ioannes 3:18, Ioannes 3:19, Ioannes 3:18, Ioannes 3:19, II Ad Corinthios 5:17
2audierunt proelia eorum et virtutes bonas quas faciunt in Galatia quia obtinuerunt eos et duxerunt sub tributum
Ad Romanos 6:14, Ad Romanos 6:14, II Ad Corinthios 3:17, II Ad Corinthios 3:17, Ad Romanos 6:18
3et quanta fecerunt in regione Hispaniae et quod in potestate redegerunt metalla argenti et auri quae illic sunt et possederunt omnem locum consilio suo et patientia
Actus Apostolorum 13:39, Actus Apostolorum 13:39, Ad Hebraeos 7:18, Ad Hebraeos 7:19, Ad Hebraeos 7:18
4locos qui longe erant valde ab eis et reges qui supervenerant illis ab extremis terrae contriverunt et percusserunt eos plaga magna ceteri autem dant eis tributum omnibus annis
Ad Galatas 5:22, Ad Galatas 5:25, Ad Galatas 5:22, Ad Galatas 5:25, Ad Galatas 5:16
5et Philippum et Persen Citiorum regem et ceteros qui adversus eos arma tulerunt contriverunt bello et obtinuerunt eos
Ad Galatas 5:19, Ad Galatas 5:25, Ad Galatas 5:19, Ad Galatas 5:25, I Ad Corinthios 2:14
6et Antiochum magnum regem Asiae qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elefantos et exercitum magnum valde contritum ab eis
Ad Galatas 6:8, Ad Galatas 6:8, Ad Romanos 8:7, Ad Romanos 8:7, Ad Romanos 8:13
7et quia ceperunt eum vivum et statuerunt ei ut daret ipse et qui regnaverint post eum tributum magnum et daret obsides et constitutum
I Ad Corinthios 2:14, I Ad Corinthios 2:14, I Ioannis 2:15, I Ioannis 2:16, I Ioannis 2:15
8et regionem Medorum et Lydos et Medos de optimis regionibus eorum et acceptas eas ab illis dederunt Eumeni regi
Ioannes 3:5, Ioannes 3:6, Ioannes 3:5, Ioannes 3:6, Ad Romanos 7:5
9et quia qui erant apud Elladam voluerunt ire et tollere eos et innotuit sermo his
Ad Galatas 4:6, Ad Galatas 4:6, I Ad Corinthios 3:16, I Ad Corinthios 3:16, II Ad Timotheum 1:14
10et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et destruxerunt muros eorum et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem
Ad Ephesios 3:17, Ad Ephesios 3:17, Ad Galatas 2:20, Ad Galatas 2:20, II Ad Corinthios 5:21
11et residua regna et insulas quae aliquando restiterant illis exterminaverunt et in potestatem redegerunt
II Ad Corinthios 4:14, II Ad Corinthios 4:14, Ad Romanos 6:4, Ad Romanos 6:5, Ad Romanos 6:4
12cum amicis autem suis et qui in ipsis requiem habebant conservaverunt amicitiam et obtinuerunt regna quae erant proxima et quae longe quia quicumque audiebant nomen eorum timebant eos
Ad Romanos 6:2, Ad Romanos 6:15, Ad Romanos 6:2, Ad Romanos 6:15, I Ad Corinthios 6:19
13quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent regnabant et exaltati sunt valde
Ad Galatas 6:8, Ad Galatas 6:8, I Petri 2:11, I Petri 2:11, Ad Colossenses 3:5
14et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura ut magnificaretur in ea
Ad Galatas 5:18, Ad Galatas 5:18, Ioannes 1:12, Ioannes 1:12, Ad Galatas 3:26
15et quia curiam fecerunt sibi et cotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine ut quae digna sunt gerant
Ad Galatas 4:5, Ad Galatas 4:7, Ad Galatas 4:5, Ad Galatas 4:7, II Ad Timotheum 1:7
16et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universae terrae suae et omnes oboediunt uni et non est invidia neque zelus inter eos
I Ioannis 4:13, I Ioannis 4:13, II Ad Corinthios 1:22, II Ad Corinthios 1:22, II Ad Corinthios 5:5
17et elegit Iudas Eupolemum filium Iohannis filii Iacob et Iasonem filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem
Ad Galatas 4:7, Ad Galatas 4:7, Ad Galatas 3:29, Ad Galatas 3:29, Ad Ephesios 3:6
18et ut auferrent ab eis iugum Graecorum quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israhel
II Ad Corinthios 4:17, II Ad Corinthios 4:18, II Ad Corinthios 4:17, II Ad Corinthios 4:18, I Petri 4:13
19et abierunt Romam viam multam valde et introierunt curiam et dixerunt
II Petri 3:11, II Petri 3:13, II Petri 3:11, II Petri 3:13, I Ioannis 3:2
20Iudas Macchabeus et fratres eius et populus Iudaeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribi nos socios et amicos vestros
Genesis 3:17, Genesis 3:19, Genesis 3:17, Genesis 3:19, Genesis 5:29
21et placuit sermo in conspectu eorum
Apocalypsis 22:3, Apocalypsis 22:5, Apocalypsis 22:3, Apocalypsis 22:5, Actus Apostolorum 3:21
22et hoc rescriptum quod rescripserunt in tabulis aereis et miserunt Hierusalem ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis
Ieremias 12:4, Ieremias 12:4, Ieremias 12:11, Ieremias 12:11, Ioannes 16:21
23bene sit Romanis et genti Iudaeorum in mari et in terra in aeternum gladiusque et hostis procul sit ab eis
Ad Philippenses 3:20, Ad Philippenses 3:21, Ad Philippenses 3:20, Ad Philippenses 3:21, II Ad Corinthios 5:2
24quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum
Ad Hebraeos 11:1, Ad Hebraeos 11:1, II Ad Corinthios 5:7, II Ad Corinthios 5:7, II Ad Corinthios 4:18
25auxilium feret gens Iudaeorum prout tempus dictaverit corde pleno
Ad Romanos 12:12, Ad Romanos 12:12, Ad Hebraeos 10:36, Ad Hebraeos 10:36, Psalmi 27:14
26et proeliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum arma pecuniam naves sicut placuit Romanis et custodient mandata eorum nihil ab eis accipientes
Matthaeus 10:20, Matthaeus 10:20, Ad Ephesios 6:18, Ad Ephesios 6:18, Ad Galatas 4:6
27similiter autem et si genti Iudaeorum prius acciderit bellum adiuvabunt Romani ex animo prout eis tempus permiserit
Ieremias 17:10, Ieremias 17:10, I Ioannis 5:14, I Ioannis 5:15, I Ioannis 5:14
28et adiuvantibus non dabitur triticum arma pecunia naves sicut placuit Romanis et custodiant mandata eorum absque dolo
I Petri 5:10, I Petri 5:10, Iacobi 1:12, Iacobi 1:12, Genesis 50:20
29secundum haec verba constituerunt Romani populo Iudaeorum
Ad Ephesios 1:4, Ad Ephesios 1:5, Ad Ephesios 1:4, Ad Ephesios 1:5, Ieremias 1:5
30quod si post haec verba hii aut illi addere vel demere ad haec aliquid voluerint facient ex proposito suo et quaecumque addiderint vel dempserint rata erunt
Apocalypsis 17:14, Apocalypsis 17:14, Ad Romanos 8:28, Ad Romanos 8:28, Ad Ephesios 1:11
31sed et de malis quae Demetrius rex fecit in eos scripsimus ei dicentes quare gravasti iugum tuum super amicos nostros et socios Iudaeos
Psalmi 118:6, Psalmi 118:6, Ieremias 1:19, Ieremias 1:19, I Ioannis 4:4
32si ergo iterum adierint nos adversum te faciemus illis iudicium et pugnabimus tecum mari terraque
Ioannes 3:16, Ioannes 3:16, Ad Romanos 8:28, Ad Romanos 8:28, Psalmi 84:11

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

I MachabaeorumII MachabaeorumMatthaeus+

Other Books

I MachabaeorumCh 8
II MachabaeorumMatthaeusMarcusLucasIoannes
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward