1anno centesimo quinquagesimo et primo exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illicstylusAd Romanos 6:14, Ad Romanos 6:14, Ad Romanos 7:6, Ad Romanos 7:6, Ad Romanos 6:32et factum est ut ingressus est in domum regni patrum suorum conprehendit exercitus Antiochum et Lysiam ut adduceret eos ad eumstylusGenesis 2:23, Genesis 2:24, Genesis 2:23, Genesis 2:24, I Ad Corinthios 7:393et res ei innotuit et ait nolite mihi ostendere faciem eorumstylusExodus 20:14, Exodus 20:14, Matthaeus 5:32, Matthaeus 5:32, Marcus 10:64et occidit eos exercitus et sedit Demetrius super sedem regni suistylusI Petri 2:24, I Petri 2:24, Ad Galatas 5:22, Ad Galatas 5:23, Ad Galatas 5:225et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israhel et Alchimus dux eorum qui volebat fieri sacerdosstylusAd Ephesios 2:3, Ad Ephesios 2:3, Ad Galatas 5:16, Ad Galatas 5:17, Ad Galatas 5:246et accusaverunt populum apud regem dicentes perdidit Iudas et fratres eius amicos tuos et nos disperdit de terra nostrastylusAd Galatas 3:23, Ad Galatas 3:25, II Ad Corinthios 3:6, Ad Galatas 3:23, Ad Galatas 3:257nunc ergo mitte virum cui credis et eat et videat exterminium omne quod fecit nobis et regionibus regis et puniit omnes amicos eius et adiutores eorumstylusAd Romanos 3:20, Ad Romanos 3:20, Exodus 20:17, Exodus 20:17, Ad Romanos 4:158et elegit rex ex amicis suis Bacchidem qui dominabatur trans Flumen magnum in regno et fidelem regi et misit eumstylusAd Romanos 7:11, Ad Romanos 7:11, I Ad Corinthios 15:56, I Ad Corinthios 15:56, Ad Romanos 4:159et Alchimum impium constituit in sacerdotio et mandavit ei facere ultionem in filios IsrahelstylusAd Galatas 3:10, Ad Galatas 3:10, Ad Romanos 8:7, Ad Romanos 8:7, Ad Romanos 7:1110et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iuda et miserunt nuntios et locuti sunt ad Iudam et fratres eius verbis pacificis in dolostylusLeviticus 18:5, II Ad Corinthios 3:7, Ad Romanos 10:5, Leviticus 18:5, II Ad Corinthios 3:711et non intenderunt sermonibus eorum viderunt enim quia venerunt cum exercitu magnostylusGenesis 3:13, Genesis 3:13, Ad Romanos 7:8, Ad Romanos 7:8, Ad Hebraeos 3:1312et convenerunt ad Alchimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quae iusta suntstylusI Ad Timotheum 1:8, I Ad Timotheum 1:8, Psalmi 119:137, Psalmi 119:137, Psalmi 19:713et primi Asidei qui erant in filiis Israhel et exquirebant ab eis pacemstylusIacobi 1:13, Iacobi 1:15, Iacobi 1:13, Iacobi 1:15, Ad Galatas 3:2114dixerunt enim homo sacerdos de semine Aaron venit non decipiet nosstylusI Regum 21:25, I Regum 21:25, II Regum 17:17, II Regum 17:17, I Regum 21:2015et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens non inferemus vobis malum neque amicis vestrisstylusAd Galatas 5:17, Ad Galatas 5:17, Ad Romanos 7:19, Ad Romanos 7:20, Ad Romanos 7:1916et crediderunt ei et conprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die secundum verbum quod scriptum eststylusAd Romanos 7:12, Ad Romanos 7:12, I Ad Timotheum 1:8, Ad Romanos 7:14, I Ad Timotheum 1:817carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliretstylusAd Romanos 7:20, Ad Romanos 7:20, Ad Romanos 7:18, Ad Philippenses 3:8, Ad Philippenses 3:918et incubuit timor et tremor in omnem populum quia dixerunt non est ei veritas et iudicium transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum quod iuraveruntstylusIoannes 3:6, Psalmi 51:5, Ioannes 3:6, Psalmi 51:5, Ad Galatas 5:1719et movit Bacchides castra ab Hierusalem et adplicuit in Bethzetha et misit et conprehendit multos ex eis qui a se refugerant et quosdam de populo mactavit et in puteum magnum proiecitstylusAd Romanos 7:15, Ad Romanos 7:1520et commisit regionem Alchimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi et abiit Bacchides ad regemstylusAd Romanos 7:17, Ad Romanos 7:1721et satis agebat Alchimus pro principatu sacerdotii suistylusAd Romanos 7:23, Ad Romanos 7:23, Ad Romanos 6:14, Ad Romanos 8:2, Ad Romanos 6:1222et convenerunt ad eum omnes qui perturbabant populum suum et obtinuerunt terram Iuda et fecerunt plagam magnam in IsrahelstylusPsalmi 1:2, Psalmi 1:2, Psalmi 40:8, Psalmi 40:8, Psalmi 119:3523et vidit Iudas omnia mala quae fecit Alchimus et qui cum eo erant in filios Israhel plus multo quam gentesstylusAd Galatas 5:17, Ad Galatas 5:17, Iacobi 4:1, Iacobi 4:1, Ad Romanos 8:224et exiit in omnes fines Iudae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores et cessaverunt ultra exire in regionemstylusAd Romanos 6:6, Ad Romanos 6:6, II Ad Timotheum 4:18, II Ad Timotheum 4:18, Ad Titum 2:1425vidit autem Alchimus quod praevaluit Iudas et qui cum eo sunt et cognovit quia non potest sustinere eos et regressus est ad regem et accusavit eos multis criminibusstylusAd Galatas 5:17, Ad Galatas 5:24, Ad Galatas 5:17, Ad Galatas 5:24, Ad Colossenses 3:1726et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus qui erat inimicitias exercens contra Israhel et mandavit ei evertere populumstylus27et venit Nicanor in Hierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam et ad fratres eius cum dolo verbis pacificisstylus28dicens non sit pugna inter me et vos veniam cum viris paucis et videam facies vestras cum pacestylus29et venit ad Iudam et salutaverunt se invicem pacifice et hostes parati erant rapere Iudamstylus30et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eiusstylus31et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et exivit obviam Iudae in pugnam iuxta Capharsalamastylus32et ceciderunt de Nicanoris fere quinque milia viri et fugerunt in civitatem Davidstylus33et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace et demonstrare ei holocaustomata quae offerebantur pro regestylus34et inridens sprevit eos et polluit et locutus est superbestylus35et iuravit cum ira dicens nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo cum regressus fuero in pace succendam domum istam et exiit cum ira magnastylus36et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris et templi et flentes dixeruntstylus37tu elegisti domum istam Domine ad invocandum nomen tuum in ea ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuostylus38fac vindictam in homine isto et exercitu eius et cadant gladio memento blasphemias eorum et ne dederis eis ut permaneantstylus39et exiit Nicanor ab Hierusalem et castra adplicuit ad Bethoron et occurrit illi exercitus Syriaestylus40et Iudas adplicuit in Adarsa cum tribus milibus viris et oravit Iudas et dixitstylus41qui missi erant a rege Sennacherib Domine qui blasphemaverunt te exiit angelus et percussit ex eis centum octoginta quinque miliastylus42sic percute exercitum istum in conspectu nostro hodie et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua et iudica illum secundum malitiam illiusstylus43et commiserunt exercitus proelium tertiadecima die mensis adar et contrita sunt castra Nicanoris et cecidit ipse primus in proeliostylus44ut vidit autem exercitus eius quia cecidit Nicanor proiecerunt arma sua et fugeruntstylus45et persecuti sunt eos viam diei unius ab Adasor usquequo veniatur Gazera et tubis cecinerunt post eos cum significationibusstylus46et exierunt de omnibus castellis Iudae in circuitu et ventilabant eos cornibus et convertebantur iterum ad eos et ceciderunt omnes gladio et non est relictus ex eis nec unusstylus47et acceperunt spolia eorum et praedam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius quam extenderat superbe et adtulerunt et suspenderunt contra Hierusalemstylus48et laetatus est populus valde et egerunt diem illam in laetitia magnastylus49et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis adarstylus50et siluit terra Iuda dies paucosstylus