1notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statisstylus2per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistisstylus3tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturasstylus4et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturasstylus5et quia visus est Cephae et post haec undecimstylus6deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormieruntstylus7deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibusstylus8novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihistylus9ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Deistylus10gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecumstylus11sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistisstylus12si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non eststylus13si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexitstylus14si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestrastylus15invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurguntstylus16nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexitstylus17quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestrisstylus18ergo et qui dormierunt in Christo perieruntstylus19si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibusstylus20nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientiumstylus21quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorumstylus22et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabunturstylus23unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eiusstylus24deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutemstylus25oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eiusstylus26novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicatstylus27omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omniastylus28cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibusstylus29alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illisstylus30ut quid et nos periclitamur omni horastylus31cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostrostylus32si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemurstylus33nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia malastylus34evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquorstylus35sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniuntstylus36insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriaturstylus37et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorumstylus38Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpusstylus39non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem pisciumstylus40et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestriumstylus41alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritatestylus42sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptionestylus43seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtutestylus44seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum eststylus45factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantemstylus46sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritalestylus47primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestisstylus48qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestesstylus49igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestisstylus50hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebitstylus51ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimurstylus52in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimurstylus53oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatemstylus54cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoriastylus55ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuusstylus56stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lexstylus57Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christumstylus58itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Dominostylus