1sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetisstylus2qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteriastylus3nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationesstylus4qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificatstylus5volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiatstylus6nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrinastylus7tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizaturstylus8etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellumstylus9ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentesstylus10tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce eststylus11si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarusstylus12sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetisstylus13et ideo qui loquitur lingua oret ut interpreteturstylus14nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu eststylus15quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mentestylus16ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescitstylus17nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificaturstylus18gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquorstylus19sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in linguastylus20fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estotestylus21in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominusstylus22itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibusstylus23si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitisstylus24si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibusstylus25occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis eststylus26quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiantstylus27sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpreteturstylus28si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deostylus29prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicentstylus30quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceatstylus31potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortenturstylus32et spiritus prophetarum prophetis subiecti suntstylus33non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorumstylus34mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicitstylus35si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesiastylus36an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenitstylus37si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandatastylus38si quis autem ignorat ignorabiturstylus39itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohiberestylus40omnia autem honeste et secundum ordinem fiantstylus