Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

I Ad Corinthios Caput 16

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
I AD CORINTHIOS

I Ad Corinthios 16

1de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite
2per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant
3cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem
4quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt
5veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransibo
6apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque iero
7nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit
8permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten
9ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi
10si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego
11ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus
12de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit
13vigilate state in fide viriliter agite et confortamini
14omnia vestra in caritate fiant
15obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos
16ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti
17gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt
18refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi sunt
19salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia
20salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto
21salutatio mea manu Pauli
22si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha
23gratia Domini Iesu vobiscum
24caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu amen

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

I Ad CorinthiosII Ad CorinthiosAd Galatas+

Other Books

I Ad CorinthiosCh 16
II Ad CorinthiosAd GalatasAd EphesiosAd PhilippensesAd Colossenses
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward