1si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniensstylus2et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sumstylus3et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodeststylus4caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflaturstylus5non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malumstylus6non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritatistylus7omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinetstylus8caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destrueturstylus9ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamusstylus10cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte eststylus11cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvulistylus12videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sumstylus13nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritasstylus