1de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratresstylus2scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntesstylus3ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sanctostylus4divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritusstylus5et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominusstylus6et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibusstylus7unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatemstylus8alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritumstylus9alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritustylus10alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonumstylus11haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vultstylus12sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christusstylus13etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumusstylus14nam et corpus non est unum membrum sed multastylus15si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corporestylus16et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corporestylus17si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratusstylus18nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluitstylus19quod si essent omnia unum membrum ubi corpusstylus20nunc autem multa quidem membra unum autem corpusstylus21non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessariistylus22sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora suntstylus23et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habentstylus24honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honoremstylus25ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membrastylus26et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membrastylus27vos autem estis corpus Christi et membra de membrostylus28et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarumstylus29numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctoresstylus30numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretanturstylus31aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstrostylus