1recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutae sunt aquaestylusGenesis 30:22, Genesis 19:29, Genesis 30:22, Genesis 19:29, Exodus 2:242et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli et prohibitae sunt pluviae de caelostylusGenesis 7:11, Genesis 7:11, Matthaeus 8:26, Matthaeus 8:27, Matthaeus 8:263reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta diesstylusGenesis 7:24, Genesis 7:24, Genesis 7:11, Genesis 7:114requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super montes ArmeniaestylusIsaias 37:38, II Regum 19:37, Ieremias 51:27, Isaias 37:38, II Regum 19:375at vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montiumstylusGenesis 7:11, Genesis 7:116cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat dimisit corvumstylusGenesis 6:16, Genesis 6:16, Daniel 6:10, Daniel 6:107qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae super terramstylusI Regum 17:6, I Regum 17:4, Leviticus 11:15, Iob 38:41, Psalmi 147:98emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aquae super faciem terraestylusCanticum Canticorum 2:14, Canticum Canticorum 2:14, Genesis 8:10, Genesis 8:12, Canticum Canticorum 2:119quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcamstylusPsalmi 116:7, Matthaeus 11:28, Psalmi 116:7, Matthaeus 11:28, Ioannes 16:3310expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex arcastylusGenesis 7:4, Genesis 7:4, Ad Romanos 8:25, Isaias 26:8, Genesis 7:1011at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terramstylusNehemias 8:15, Nehemias 8:15, Zacharias 4:12, Zacharias 4:14, Ad Romanos 10:1512expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quae non est reversa ultra ad eumstylusIsaias 30:18, Isaias 25:9, Isaias 26:8, Genesis 8:10, Isaias 30:1813igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutae sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terraestylusGenesis 7:11, Genesis 7:1114mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terrastylusGenesis 7:13, Genesis 7:14, Genesis 7:13, Genesis 7:14, Genesis 7:1115locutus est autem Deus ad Noe dicensstylus16egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores filiorum tuorum tecumstylusGenesis 7:13, Genesis 7:13, Psalmi 121:8, Psalmi 121:8, Genesis 7:717cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quae reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eamstylusGenesis 1:22, Genesis 1:22, Ieremias 31:27, Ieremias 31:28, Ieremias 31:2718egressus est ergo Noe et filii eius uxor illius et uxores filiorum eius cum eostylusPsalmi 121:8, Psalmi 121:819sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt super terram secundum genus suum arcam egressa suntstylus20aedificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altarestylusAd Hebraeos 13:15, Ad Hebraeos 13:16, Ad Hebraeos 13:15, Ad Hebraeos 13:16, Genesis 22:921odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut fecistylusII Ad Corinthios 2:15, II Ad Corinthios 2:15, Ad Ephesios 5:2, Ieremias 17:9, Ad Ephesios 5:222cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus aestas et hiemps nox et dies non requiescentstylusIacobi 5:7, Iacobi 5:7, Psalmi 74:16, Psalmi 74:17, Psalmi 74:16