1cumque coepissent homines multiplicari super terram et filias procreassentstylusGenesis 1:28, Genesis 1:282videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerantstylusPsalmi 82:6, Psalmi 82:7, Psalmi 82:6, Psalmi 82:7, I Ioannis 2:163dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorumstylusNehemias 9:30, Nehemias 9:30, Isaias 63:10, Ieremias 11:11, Isaias 63:104gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosistylusNumeri 13:33, Numeri 13:33, II Samuel 21:15, II Samuel 21:22, II Samuel 21:155videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni temporestylusMatthaeus 15:19, Matthaeus 15:19, Ad Romanos 1:28, Ad Romanos 1:31, Ad Romanos 1:286paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecusstylusIsaias 63:10, Isaias 63:10, I Samuel 15:11, I Samuel 15:11, Ad Ephesios 4:307delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet enim me fecisse eosstylusSophonias 1:3, Sophonias 1:3, Psalmi 37:20, Psalmi 37:20, Ad Romanos 3:208Noe vero invenit gratiam coram DominostylusGenesis 19:19, Genesis 19:19, Ad Hebraeos 4:16, Ad Hebraeos 4:16, Lucas 1:309hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavitstylusLucas 1:6, Lucas 1:6, Ad Hebraeos 11:7, Ad Hebraeos 11:7, II Petri 2:510et genuit tres filios Sem Ham et IafethstylusGenesis 5:32, Genesis 5:3211corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitatestylusEzechiel 8:17, Ezechiel 8:17, Habacuc 2:8, Osee 4:1, Osee 4:212cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terramstylusPsalmi 53:2, Psalmi 53:3, Psalmi 53:2, Psalmi 53:3, Proverbia 15:313dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terrastylusOsee 4:1, Osee 4:2, Osee 4:1, Osee 4:2, I Petri 4:714fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecusstylusI Petri 3:20, Lucas 17:27, I Petri 3:20, Lucas 17:27, Matthaeus 24:3815et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcae quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illiusstylusGenesis 7:20, Deuteronomium 3:11, Genesis 7:20, Deuteronomium 3:1116fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arcae pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in eastylusGenesis 7:16, Genesis 8:6, Ezechiel 41:16, Genesis 7:16, Genesis 8:617ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa quae in terra sunt consumenturstylusGenesis 7:4, II Petri 2:5, Genesis 7:4, II Petri 2:5, Genesis 7:2118ponamque foedus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecumstylusAd Hebraeos 11:7, Ad Hebraeos 11:7, Genesis 7:7, Genesis 7:7, Genesis 17:719et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et femininistylusGenesis 7:15, Genesis 7:16, Genesis 7:8, Genesis 7:9, Genesis 7:1520de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint viverestylusGenesis 2:19, Actus Apostolorum 10:11, Actus Apostolorum 10:12, Genesis 2:19, Actus Apostolorum 10:1121tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibumstylusGenesis 1:29, Genesis 1:30, Psalmi 145:16, Psalmi 136:25, Genesis 1:2922fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi DeusstylusExodus 40:16, Ioannes 15:14, Exodus 40:16, Ioannes 15:14, Genesis 7:5