Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

Exodus Caput 13

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
EXODUS

Exodus 13

1locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israhel tam de hominibus quam de iumentis mea sunt enim omnia
Lucas 2:23, Lucas 2:23, Numeri 3:13, Numeri 3:13, Deuteronomium 15:19
3et ait Moses ad populum mementote diei huius in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto ut non comedatis fermentatum panem
Deuteronomium 24:18, Deuteronomium 24:18, Deuteronomium 5:15, Deuteronomium 5:15, Exodus 20:2
4hodie egredimini mense novarum frugum
Exodus 34:18, Exodus 34:18, Exodus 23:15, Exodus 23:15, Exodus 12:2
5cumque te introduxerit Dominus in terram Chananei et Hetthei et Amorrei et Evei et Iebusei quam iuravit patribus tuis ut daret tibi terram fluentem lacte et melle celebrabis hunc morem sacrorum mense isto
Exodus 3:8, Exodus 3:8, Iosue 24:11, Iosue 24:11, Exodus 6:8
6septem diebus vesceris azymis et in die septimo erit sollemnitas Domini
Exodus 12:15, Exodus 12:20, Exodus 12:15, Exodus 12:20, Leviticus 23:8
7azyma comedetis septem diebus non apparebit apud te aliquid fermentatum nec in cunctis finibus tuis
Exodus 12:19, Exodus 12:19, Matthaeus 16:6, Matthaeus 16:6
8narrabisque filio tuo in die illo dicens hoc est quod fecit Dominus mihi quando egressus sum de Aegypto
Exodus 13:14, Exodus 13:14, Exodus 12:26, Exodus 12:27, Psalmi 44:1
9et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum ante oculos tuos et ut lex Domini semper in ore tuo in manu enim forti eduxit te Dominus de Aegypto
Deuteronomium 6:8, Deuteronomium 6:8, Deuteronomium 11:18, Deuteronomium 11:19, Deuteronomium 11:18
10custodies huiuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies
Exodus 12:14, Exodus 12:14, Exodus 12:24, Exodus 12:25, Exodus 23:15
11cumque introduxerit te in terram Chananei sicut iuravit tibi et patribus tuis et dederit eam tibi
Exodus 13:5, Exodus 13:5
12separabis omne quod aperit vulvam Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis quicquid habueris masculini sexus consecrabis Domino
Numeri 18:15, Numeri 18:15, Leviticus 27:26, Exodus 34:19, Leviticus 27:26
13primogenitum asini mutabis ove quod si non redemeris interficies omne autem primogenitum hominis de filiis tuis pretio redimes
Exodus 34:20, Exodus 34:20, Numeri 18:15, Numeri 18:17, Numeri 18:15
14cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens quid est hoc respondebis ei in manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto de domo servitutis
Iosue 4:6, Exodus 13:3, Iosue 4:6, Exodus 13:3, Deuteronomium 6:20
15nam cum induratus esset Pharao et nollet nos dimittere occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus et omnia primogenita filiorum meorum redimo
Exodus 12:29, Exodus 12:29
16erit igitur quasi signum in manu tua et quasi adpensum quid ob recordationem inter oculos tuos eo quod in manu forti eduxerit nos Dominus de Aegypto
Exodus 13:9, Exodus 13:9, Deuteronomium 6:7, Deuteronomium 6:9, Deuteronomium 11:18
17igitur cum emisisset Pharao populum non eos duxit Dominus per viam terrae Philisthim quae vicina est reputans ne forte paeniteret eum si vidisset adversum se bella consurgere et reverteretur in Aegyptum
Exodus 14:11, Exodus 14:12, Nehemias 9:17, Exodus 14:11, Exodus 14:12
18sed circumduxit per viam deserti quae est iuxta mare Rubrum et armati ascenderunt filii Israhel de terra Aegypti
Deuteronomium 32:10, Exodus 14:2, Numeri 33:6, Numeri 33:8, Deuteronomium 32:10
19tulit quoque Moses ossa Ioseph secum eo quod adiurasset filios Israhel dicens visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc vobiscum
Genesis 50:24, Genesis 50:25, Genesis 50:24, Genesis 50:25, Iosue 24:32
20profectique de Soccoth castrametati sunt in Etham in extremis finibus solitudinis
Numeri 33:5, Numeri 33:6, Exodus 12:37, Numeri 33:5, Numeri 33:6
21Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis ut dux esset itineris utroque tempore
I Ad Corinthios 10:1, I Ad Corinthios 10:2, I Ad Corinthios 10:1, I Ad Corinthios 10:2, Nehemias 9:12
22numquam defuit columna nubis per diem nec columna ignis per noctem coram populo
Psalmi 121:5, Psalmi 121:8, Apocalypsis 10:1, Psalmi 121:5, Psalmi 121:8

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

ExodusLeviticusNumeri+

Other Books

ExodusCh 13
LeviticusNumeriDeuteronomiumIosueIudicum
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward