1ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamenstylus2aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei seditstylus3recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientesstylus4nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantesstylus5et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo arguerisstylus6quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipitstylus7in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit paterstylus8quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estisstylus9deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemusstylus10et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eiusstylus11omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiaestylus12propter quod remissas manus et soluta genua erigitestylus13et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem saneturstylus14pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominumstylus15contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multistylus16ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva suastylus17scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eamstylus18non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellamstylus19et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbumstylus20non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabiturstylus21et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundusstylus22sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiaestylus23et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorumstylus24et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abelstylus25videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimurstylus26cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelumstylus27quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobiliastylus28itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentiastylus29etenim Deus noster ignis consumens eststylus