1caritas fraternitatis maneatstylus2hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptisstylus3mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantesstylus4honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deusstylus5sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquamstylus6ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homostylus7mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidemstylus8Iesus Christus heri et hodie ipse et in saeculastylus9doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt ambulantibus in eisstylus10habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviuntstylus11quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castrastylus12propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus eststylus13exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantesstylus14non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimusstylus15per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eiusstylus16beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deusstylus17oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobisstylus18orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversaristylus19amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius restituar vobisstylus20Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesumstylus21aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula saeculorum amenstylus22rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobisstylus23cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius venerit videbo vosstylus24salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos salutant vos de Italiastylus25gratia cum omnibus vobis amenstylus