Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

Ad Hebraeos Caput 11

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
AD HEBRAEOS

Ad Hebraeos 11

1est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non parentum
2in hac enim testimonium consecuti sunt senes
3fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent
4fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur
5fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo
6sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit
7fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus
8fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret
9fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem
10expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et conditor Deus
11fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat
12propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis
13iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram
14qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere
15et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi
16nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem
17fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones
18ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen
19arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit
20fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau
21fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit fastigium virgae eius
22fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit
23fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum
24fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis
25magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem
26maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem
27fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit
28fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos
29fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt
30fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem
31fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace
32et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis
33qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum
34extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum
35acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem
36alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres
37lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis egentes angustiati adflicti
38quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae
39et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem
40Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

Ad HebraeosIacobiI Petri+

Other Books

Ad HebraeosCh 11
IacobiI PetriII PetriI IoannisII Ioannis
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward