1dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habentstylus2qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charramstylus3et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam tibi monstraverostylus4tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatisstylus5et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet filiumstylus6locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentisstylus7et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post haec exibunt et deservient mihi in loco istostylus8et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchasstylus9et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum et erat Deus cum eostylus10et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suamstylus11venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostristylus12cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres nostros primumstylus13et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eiusstylus14mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinquestylus15et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres nostristylus16et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychemstylus17cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegyptostylus18quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat Iosephstylus19hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarenturstylus20eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris suistylus21exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filiumstylus22et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suisstylus23cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhelstylus24et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptiostylus25existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexeruntstylus26sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrumstylus27qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et iudicem super nosstylus28numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Aegyptiumstylus29fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duosstylus30et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubistylus31Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Doministylus32ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerarestylus33dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta eststylus34videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Aegyptumstylus35hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubostylus36hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadragintastylus37hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam mestylus38hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobisstylus39cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptumstylus40dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit eistylus41et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarumstylus42convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhelstylus43et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonemstylus44tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam videratstylus45quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus Davidstylus46qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacobstylus47Salomon autem aedificavit illi domumstylus48sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicitstylus49caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae eststylus50nonne manus mea fecit haec omniastylus51dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vosstylus52quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistisstylus53qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistisstylus54audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eumstylus55cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Deistylus56exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eumstylus57et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulusstylus58et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meumstylus59positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem erat consentiens neci eiusstylus