1in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorumstylus2convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensisstylus3considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opusstylus4nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimusstylus5et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenumstylus6hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt eis manusstylus7et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum oboediebat fideistylus8Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populostylus9surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephanostylus10et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo loquebaturstylus11tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et Deumstylus12commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in conciliumstylus13et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legemstylus14audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Mosesstylus15et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angelistylus