Actus Apostolorum 7 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Actus Apostolorum 7
1dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habent
2qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram
3et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam tibi monstravero
4tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis
5et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet filium
6locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis
7et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto
8et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchas
9et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum et erat Deus cum eo
10et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam
11venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri
12cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres nostros primum
13et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eius
14mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque
15et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres nostri
16et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem
17cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto
18quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat Ioseph
19hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur
20eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui
21exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium
22et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis
23cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel
24et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio
25existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt
26sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum
27qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et iudicem super nos
28numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Aegyptium
29fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos
30et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi
31Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini
32ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerare
33dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est
34videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Aegyptum
35hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo
36hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta
37hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me
38hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobis
39cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum
40dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit ei
41et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum
42convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhel
43et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem
44tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat
45quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David
46qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob
47Salomon autem aedificavit illi domum
48sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit
49caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est
50nonne manus mea fecit haec omnia
51dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos
52quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis
53qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis
54audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum
55cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei
56exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum
57et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus
58et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meum
59positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem erat consentiens neci eius
Actus Apostolorum 7
1Dixit autem princeps sacerdotum : Si hæc ita se habent ?
2Qui ait : Viri fratres et patres, audite : Deus gloriæ apparuit patri nostro Abrahæ cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charan,
3et dixit ad illum : Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi.
4Tunc exiit de terra Chaldæorum, et habitavit in Charan. Et inde, postquam mortuus est pater ejus, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis.
5Et non dedit illi hæreditatem in ea, nec passum pedis : sed repromisit dare illi eam in possessionem, et semini ejus post ipsum, cum non haberet filium.
6Locutus est autem ei Deus : Quia erit semen ejus accola in terra aliena, et servituti eos subjicient, et male tractabunt eos annis quadringentis :
7et gentem cui servierint, judicabo ego, dixit Dominus : et post hæc exibunt, et servient mihi in loco isto.
8Et dedit illi testamentum circumcisionis : et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo : et Isaac, Jacob : et Jacob, duodecim patriarchas.
9Et patriarchæ æmulantes, Joseph vendiderunt in Ægyptum : et erat Deus cum eo,
10et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus, et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Ægypti : et constituit eum præpositum super Ægyptum, et super omnem domum suam.
11Venit autem fames in universam Ægyptum et Chanaan, et tribulatio magna : et non inveniebant cibos patres nostri.
12Cum audisset autem Jacob esse frumentum in Ægypto, misit patres nostros primum :
13et in secundo cognitus est Joseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus ejus.
14Mittens autem Joseph, accersivit Jacob patrem suum et omnem cognationem suam, in animabus septuaginta quinque.
15Et descendit Jacob in Ægyptum : et defunctus est ipse, et patres nostri.
16Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem.
17Cum autem appropinquaret tempus promissionis quam confessus erat Deus Abrahæ, crevit populus, et multiplicatus est in Ægypto,
18quoadusque surrexit alius rex in Ægypto, qui non sciebat Joseph.
19Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres nostros ut exponerent infantes suos, ne vivificarentur.
20Eodem tempore natus est Moyses, et fuit gratus Deo : qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui.
21Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium.
22Et eruditus est Moyses omni sapientia Ægyptiorum, et erat potens in verbis et in operibus suis.
23Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor ejus ut visitaret fratres suos filios Israël.
24Et cum vidisset quemdam injuriam patientem, vindicavit illum, et fecit ultionem ei qui injuriam sustinebat, percusso Ægyptio.
25Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis : at illi non intellexerunt.
26Sequenti vero die apparuit illis litigantibus : et reconciliabat eos in pace, dicens : Viri, fratres estis : ut quid nocetis alterutrum ?
27Qui autem injuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens : Quis te constituit principem et judicem super nos ?
28Numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Ægyptium ?
29Fugit autem Moyses in verbo isto : et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos.
30Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammæ rubi.
31Moyses autem videns, admiratus est visum. Et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, dicens :
32Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare.
33Dixit autem illi Dominus : Solve calceamentum pedum tuorum : locus enim in quo stas, terra sancta est.
34Videns vidi afflictionem populi mei qui est in Ægypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te in Ægyptum.
35Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes : Quis te constituit principem et judicem ? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu angeli qui apparuit illi in rubo.
36Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Ægypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta.
37Hic est Moyses, qui dixit filiis Israël : Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me : ipsum audietis.
38Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris : qui accepit verba vitæ dare nobis.
39Cui noluerunt obedire patres nostri : sed repulerunt, et aversi sunt cordibus suis in Ægyptum,
40dicentes ad Aaron : Fac nobis deos qui præcedant nos : Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Ægypti, nescimus quid factum sit ei.
41Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt hostiam simulacro, et lætabantur in operibus manuum suarum.
42Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiæ cæli, sicut scriptum est in libro prophetarum : Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israël ?
43Et suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus dei vestri Rempham, figuras quas fecistis adorare eas : et transferam vos trans Babylonem.
44Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat.
45Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David,
46qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob.
47Salomon autem ædificavit illi domum.
48Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit :
49Cælum mihi sedes est : terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum ædificabitis mihi ? dicit Dominus : aut quis locus requietionis meæ est ?
50Nonne manus mea fecit hæc omnia ?
51Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis : sicut patres vestri, ita et vos.
52Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri ? et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis :
53qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis.
54Audientes autem hæc, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum.
55Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in cælum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait : Ecce video cælos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.
56Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum.
57Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant : et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus.
58Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem : Domine Jesu, suscipe spiritum meum.
59Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens : Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Actus Apostolorum 7
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Actus Apostolorum 7 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Actus Apostolorum 7:16
"et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem"
"Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem."





