1facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolosstylus2curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illumstylus3Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiamstylus4igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbumstylus5Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christumstylus6intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebatstylus7multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati suntstylus8factum est ergo magnum gaudium in illa civitatestylus9vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnumstylus10cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur Magnastylus11adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eosstylus12cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieresstylus13tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabaturstylus14cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannemstylus15qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctumstylus16nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesustylus17tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctumstylus18cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniamstylus19dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eumstylus20pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideristylus21non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deostylus22paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tuistylus23in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te essestylus24respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistisstylus25et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabantstylus26angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est desertastylus27et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalemstylus28et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esaiamstylus29dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istumstylus30adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legisstylus31qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secumstylus32locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suumstylus33in humilitate iudicium eius sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eiusstylus34respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquostylus35aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesumstylus36et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizaristylus37[]stylus38et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eumstylus39cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudensstylus40Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesareamstylus