1cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patarastylus2et cum invenissemus navem transfretantem in Foenicen ascendentes navigavimusstylus3cum paruissemus autem Cypro et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum ibi enim navis erat expositura onusstylus4inventis autem discipulis mansimus ibi diebus septem qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Hierosolymamstylus5et explicitis diebus profecti ibamus deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem et positis genibus in litore oravimusstylus6et cum valefecissemus invicem ascendimus in navem illi autem redierunt in suastylus7nos vero navigatione explicita a Tyro descendimus Ptolomaida et salutatis fratribus mansimus die una apud illosstylus8alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in domum Philippi evangelistae qui erat de septem mansimus apud eumstylus9huic autem erant filiae quattuor virgines prophetantesstylus10et cum moraremur per dies aliquot supervenit quidam a Iudaea propheta nomine Agabusstylus11is cum venisset ad nos tulit zonam Pauli et alligans sibi pedes et manus dixit haec dicit Spiritus Sanctus virum cuius est zona haec sic alligabunt in Hierusalem Iudaei et tradent in manus gentiumstylus12quod cum audissemus rogabamus nos et qui loci illius erant ne ascenderet Hierosolymamstylus13tunc respondit Paulus et dixit quid facitis flentes et adfligentes cor meum ego enim non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesustylus14et cum ei suadere non possemus quievimus dicentes Domini voluntas fiatstylus15post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierusalemstylus16venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur Mnasonem quendam Cyprium antiquum discipulumstylus17et cum venissemus Hierosolymam libenter exceperunt nos fratresstylus18sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum omnesque collecti sunt senioresstylus19quos cum salutasset narrabat per singula quae fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsiusstylus20at illi cum audissent magnificabant Deum dixeruntque ei vides frater quot milia sint in Iudaeis qui crediderunt et omnes aemulatores sunt legisstylus21audierunt autem de te quia discessionem doceas a Mose eorum qui per gentes sunt Iudaeorum dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudinem ingredistylus22quid ergo est utique oportet convenire multitudinem audient enim te supervenissestylus23hoc ergo fac quod tibi dicimus sunt nobis viri quattuor votum habentes super sestylus24his adsumptis sanctifica te cum illis et inpende in illis ut radant capita et scient omnes quia quae de te audierunt falsa sunt sed ambulas et ipse custodiens legemstylus25de his autem qui crediderunt ex gentibus nos scripsimus iudicantes ut abstineant se ab idolis immolato et sanguine et suffocato et fornicationestylus26tunc Paulus adsumptis viris postera die purificatus cum illis intravit in templum adnuntians expletionem dierum purificationis donec offerretur pro unoquoque eorum oblatiostylus27dum autem septem dies consummarentur hii qui de Asia erant Iudaei cum vidissent eum in templo concitaverunt omnem populum et iniecerunt ei manus clamantesstylus28viri israhelitae adiuvate hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istumstylus29viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso quem aestimaverunt quoniam in templum induxisset Paulusstylus30commotaque est civitas tota et facta est concursio populi et adprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim clausae sunt ianuaestylus31quaerentibus autem eum occidere nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Hierusalemstylus32qui statim adsumptis militibus et centurionibus decucurrit ad illos qui cum vidissent tribunum et milites cessaverunt percutere Paulumstylus33tunc accedens tribunus adprehendit eum et iussit alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecissetstylus34alii autem aliud clamabant in turba et cum non posset certum cognoscere prae tumultu iussit duci eum in castrastylus35et cum venisset ad gradus contigit ut portaretur a militibus propter vim populistylus36sequebatur enim multitudo populi clamans tolle eumstylus37et cum coepisset induci in castra Paulus dicit tribuno si licet mihi loqui aliquid ad te qui dixit graece nostistylus38nonne tu es Aegyptius qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorumstylus39et dixit ad eum Paulus ego homo sum quidem iudaeus a Tarso Ciliciae non ignotae civitatis municeps rogo autem te permitte mihi loqui ad populumstylus40et cum ille permisisset Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem et magno silentio facto adlocutus est hebraea lingua dicensstylus