Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

Tobias 8 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate

chevron_leftchevron_right

Tobias 8

1postquam vero cenaverunt introduxerunt iuvenem ad eam

2recordatus itaque Tobias sermonem angeli protulit de cassidile suo partem iecoris posuitque eam super carbones vivos

3tunc Rafahel angelus adprehendit daemonium et religavit eum in deserto superioris Aegypti

4tunc hortatus est virginem Tobias dixitque ei Sarra exsurge deprecemus Deum hodie et cras et secundum cras quia istis tribus noctibus Deo iungimur tertia autem transacta nocte in nostro erimus coniugio

5filii quippe sanctorum sumus et non possumus ita coniungi sicut et gentes quae ignorant Deum

6surgentes autem pariter instanter orabant ambo ut sanitas daretur eis

7dixitque Tobias Domine Deus patrum nostrorum benedicant te caeli et terra et mare fontes et flumina et omnis creatura tua quae in eis sunt

8tu fecisti Adam de limo terrae dedistique ei adiutorium Evam

9et nunc Domine tu scis quia non luxuriae causa accipio sororem meam sed sola posteritatis dilectione in qua benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum

10dixit itaque Sarra miserere nobis Domine miserere nobis et consenescamus ambo pariter sani

11et factum est circa pullorum cantum accersiri iussit Raguhel servos suos et abierunt pariter ut foderent sepulchrum

12dicebat enim ne simili modo evenerit ei quod et ceteris illis septem qui sunt ingressi ad eam

13cumque parassent fossam reversus ad uxorem suam Raguhel dixit

14mitte unam ex ancillis tuis et videat si mortuus est ut sepeliam illum antequam inlucescat

15at illa mittens unam ex ancillis suis ingressa cubiculum repperitque eos incolomes secum pariter dormientes

16reversa nuntiavit bonum nuntium et benedixerunt Deum Raguhel videlicet et Anna uxor eius

17et dixerunt benedicimus te Domine Deus Israhel quia non contigit nobis quemadmodum putabamus

18fecisti enim nobiscum misericordiam tuam et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos

19misertus es autem duobus unicis fac eos Domine in plenius benedicere te et sacrificium tibi laudis tuae et suae sanitatis offerre ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra

20statimque praecepit servis suis Raguhel ut replerent fossam quam fecerant priusquam lucesceret

21uxori autem suae dixit ut instrueret convivium et praepararet omnia quae in cibos erant iter agentibus necessaria

22duas quoque vaccas pingues et quattuor arietes occidi fecit et parari epulas omnibus vicinis suis et cunctis amicis

23et adiuravit Raguhel Tobiam ut duas ebdomadas moraretur apud eum

24de omnibus autem quae possidebat Raguhel dimidiam partem dedit Tobiae et fecit hanc scripturam ut pars dimidia quae supererat post obitum eorum Tobis dominio deveniret

Tobias 8

1Postquam vero cœnaverunt, introduxerunt juvenem ad eam.

2Recordatus itaque Tobias sermonum angeli, protulit de cassidili suo partem jecoris, posuitque eam super carbones vivos.

3Tunc Raphaël angelus apprehendit dæmonium, et religavit illud in deserto superioris Ægypti.

4Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei : Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras : quia his tribus noctibus Deo jungimur ; tertia autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio.

5Filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita conjungi sicut gentes quæ ignorant Deum.

6Surgentes autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis.

7Dixitque Tobias : Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te cæli et terræ, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturæ tuæ quæ in eis sunt.

8Tu fecisti Adam de limo terræ, dedistique ei adjutorium Hevam.

9Et nunc Domine, tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum.

10Dixit quoque Sara : Miserere nobis Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani.

11Et factum est circa pullorum cantum, accersiri jussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulchrum.

12Dicebat enim : Ne forte simili modo evenerit ei, quo et ceteris illis septem viris qui sunt ingressi ad eam.

13Cumque parassent fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei :

14Mitte unam de ancillis tuis, et videat si mortuus est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies.

15At illa misit unam ex ancillis suis. Quæ ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes.

16Et reversa nuntiavit bonum nuntium : et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor ejus,

17et dixerunt : Benedicimus te, Domine Deus Israël, quia non contigit quemadmodum putabamus.

18Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos.

19Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius benedicere te, et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra.

20Statimque præcepit servis suis Raguel ut replerent fossam quam fecerant priusquam elucesceret.

21Uxori autem suæ dixit ut instrueret convivium, et præpararet omnia quæ in cibos erant iter agentibus necessaria.

22Duas quoque pingues vaccas, et quatuor arietes, occidi fecit, et parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis.

23Et adjuravit Raguel Tobiam ut duas hebdomadas moraretur apud se.

24De omnibus autem quæ possidebat Raguel, dimidiam partem dedit Tobiæ, et fecit scripturam, ut pars dimidia quæ supererat, post obitum eorum Tobiæ dominio deveniret.

Tobias 8

1postquam vero cenaverunt introduxerunt iuvenem ad eam

2recordatus itaque Tobias sermonem angeli protulit de cassidile suo partem iecoris posuitque eam super carbones vivos

3tunc Rafahel angelus adprehendit daemonium et religavit eum in deserto superioris Aegypti

4tunc hortatus est virginem Tobias dixitque ei Sarra exsurge deprecemus Deum hodie et cras et secundum cras quia istis tribus noctibus Deo iungimur tertia autem transacta nocte in nostro erimus coniugio

5filii quippe sanctorum sumus et non possumus ita coniungi sicut et gentes quae ignorant Deum

6surgentes autem pariter instanter orabant ambo ut sanitas daretur eis

7dixitque Tobias Domine Deus patrum nostrorum benedicant te caeli et terra et mare fontes et flumina et omnis creatura tua quae in eis sunt

8tu fecisti Adam de limo terrae dedistique ei adiutorium Evam

9et nunc Domine tu scis quia non luxuriae causa accipio sororem meam sed sola posteritatis dilectione in qua benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum

10dixit itaque Sarra miserere nobis Domine miserere nobis et consenescamus ambo pariter sani

11et factum est circa pullorum cantum accersiri iussit Raguhel servos suos et abierunt pariter ut foderent sepulchrum

12dicebat enim ne simili modo evenerit ei quod et ceteris illis septem qui sunt ingressi ad eam

13cumque parassent fossam reversus ad uxorem suam Raguhel dixit

14mitte unam ex ancillis tuis et videat si mortuus est ut sepeliam illum antequam inlucescat

15at illa mittens unam ex ancillis suis ingressa cubiculum repperitque eos incolomes secum pariter dormientes

16reversa nuntiavit bonum nuntium et benedixerunt Deum Raguhel videlicet et Anna uxor eius

17et dixerunt benedicimus te Domine Deus Israhel quia non contigit nobis quemadmodum putabamus

18fecisti enim nobiscum misericordiam tuam et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos

19misertus es autem duobus unicis fac eos Domine in plenius benedicere te et sacrificium tibi laudis tuae et suae sanitatis offerre ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra

20statimque praecepit servis suis Raguhel ut replerent fossam quam fecerant priusquam lucesceret

21uxori autem suae dixit ut instrueret convivium et praepararet omnia quae in cibos erant iter agentibus necessaria

22duas quoque vaccas pingues et quattuor arietes occidi fecit et parari epulas omnibus vicinis suis et cunctis amicis

23et adiuravit Raguhel Tobiam ut duas ebdomadas moraretur apud eum

24de omnibus autem quae possidebat Raguhel dimidiam partem dedit Tobiae et fecit hanc scripturam ut pars dimidia quae supererat post obitum eorum Tobis dominio deveniret

Tobias 8:1
Vulgate

postquam vero cenaverunt introduxerunt iuvenem ad eam

VulgClementine

Postquam vero cœnaverunt, introduxerunt juvenem ad eam.

2
Vulgate

recordatus itaque Tobias sermonem angeli protulit de cassidile suo partem iecoris posuitque eam super carbones vivos

VulgClementine

Recordatus itaque Tobias sermonum angeli, protulit de cassidili suo partem jecoris, posuitque eam super carbones vivos.

3
Vulgate

tunc Rafahel angelus adprehendit daemonium et religavit eum in deserto superioris Aegypti

VulgClementine

Tunc Raphaël angelus apprehendit dæmonium, et religavit illud in deserto superioris Ægypti.

4
Vulgate

tunc hortatus est virginem Tobias dixitque ei Sarra exsurge deprecemus Deum hodie et cras et secundum cras quia istis tribus noctibus Deo iungimur tertia autem transacta nocte in nostro erimus coniugio

VulgClementine

Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei : Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras : quia his tribus noctibus Deo jungimur ; tertia autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio.

5
Vulgate

filii quippe sanctorum sumus et non possumus ita coniungi sicut et gentes quae ignorant Deum

VulgClementine

Filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita conjungi sicut gentes quæ ignorant Deum.

6
Vulgate

surgentes autem pariter instanter orabant ambo ut sanitas daretur eis

VulgClementine

Surgentes autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis.

7
Vulgate

dixitque Tobias Domine Deus patrum nostrorum benedicant te caeli et terra et mare fontes et flumina et omnis creatura tua quae in eis sunt

VulgClementine

Dixitque Tobias : Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te cæli et terræ, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturæ tuæ quæ in eis sunt.

8
Vulgate

tu fecisti Adam de limo terrae dedistique ei adiutorium Evam

VulgClementine

Tu fecisti Adam de limo terræ, dedistique ei adjutorium Hevam.

9
Vulgate

et nunc Domine tu scis quia non luxuriae causa accipio sororem meam sed sola posteritatis dilectione in qua benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum

VulgClementine

Et nunc Domine, tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum.

10
Vulgate

dixit itaque Sarra miserere nobis Domine miserere nobis et consenescamus ambo pariter sani

VulgClementine

Dixit quoque Sara : Miserere nobis Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani.

11
Vulgate

et factum est circa pullorum cantum accersiri iussit Raguhel servos suos et abierunt pariter ut foderent sepulchrum

VulgClementine

Et factum est circa pullorum cantum, accersiri jussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulchrum.

12
Vulgate

dicebat enim ne simili modo evenerit ei quod et ceteris illis septem qui sunt ingressi ad eam

VulgClementine

Dicebat enim : Ne forte simili modo evenerit ei, quo et ceteris illis septem viris qui sunt ingressi ad eam.

13
Vulgate

cumque parassent fossam reversus ad uxorem suam Raguhel dixit

VulgClementine

Cumque parassent fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei :

14
Vulgate

mitte unam ex ancillis tuis et videat si mortuus est ut sepeliam illum antequam inlucescat

VulgClementine

Mitte unam de ancillis tuis, et videat si mortuus est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies.

15
Vulgate

at illa mittens unam ex ancillis suis ingressa cubiculum repperitque eos incolomes secum pariter dormientes

VulgClementine

At illa misit unam ex ancillis suis. Quæ ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes.

16
Vulgate

reversa nuntiavit bonum nuntium et benedixerunt Deum Raguhel videlicet et Anna uxor eius

VulgClementine

Et reversa nuntiavit bonum nuntium : et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor ejus,

17
Vulgate

et dixerunt benedicimus te Domine Deus Israhel quia non contigit nobis quemadmodum putabamus

VulgClementine

et dixerunt : Benedicimus te, Domine Deus Israël, quia non contigit quemadmodum putabamus.

18
Vulgate

fecisti enim nobiscum misericordiam tuam et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos

VulgClementine

Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos.

19
Vulgate

misertus es autem duobus unicis fac eos Domine in plenius benedicere te et sacrificium tibi laudis tuae et suae sanitatis offerre ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra

VulgClementine

Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius benedicere te, et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra.

20
Vulgate

statimque praecepit servis suis Raguhel ut replerent fossam quam fecerant priusquam lucesceret

VulgClementine

Statimque præcepit servis suis Raguel ut replerent fossam quam fecerant priusquam elucesceret.

21
Vulgate

uxori autem suae dixit ut instrueret convivium et praepararet omnia quae in cibos erant iter agentibus necessaria

VulgClementine

Uxori autem suæ dixit ut instrueret convivium, et præpararet omnia quæ in cibos erant iter agentibus necessaria.

22
Vulgate

duas quoque vaccas pingues et quattuor arietes occidi fecit et parari epulas omnibus vicinis suis et cunctis amicis

VulgClementine

Duas quoque pingues vaccas, et quatuor arietes, occidi fecit, et parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis.

23
Vulgate

et adiuravit Raguhel Tobiam ut duas ebdomadas moraretur apud eum

VulgClementine

Et adjuravit Raguel Tobiam ut duas hebdomadas moraretur apud se.

24
Vulgate

de omnibus autem quae possidebat Raguhel dimidiam partem dedit Tobiae et fecit hanc scripturam ut pars dimidia quae supererat post obitum eorum Tobis dominio deveniret

VulgClementine

De omnibus autem quæ possidebat Raguel, dimidiam partem dedit Tobiæ, et fecit scripturam, ut pars dimidia quæ supererat, post obitum eorum Tobiæ dominio deveniret.

Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Tobias 8

Vulgate (Vulgate)

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Clementine Vulgate

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vides comparationem lateris ad latus Tobias 8 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: Tobias 8:16

Vulgate

"reversa nuntiavit bonum nuntium et benedixerunt Deum Raguhel videlicet et Anna uxor eius"

VulgClementine

"Et reversa nuntiavit bonum nuntium : et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor ejus,"

trending_upPopular Comparisons

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Psalmi 23

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Matthaeus 5

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Isaias 53

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward